Titulus 26
Titulus 26
Ubi causae fiscales vel divinae domus hominumque eius agantur
1
Imperatores Severus, Antoninus Non defensae mortis quaestionem apud procuratores nostros non oportere tractari quis ignorat, nec bona fisco peti posse, quam si de crimine constiterit apud eum , cui convictis poenam inrogare licet? plane defunctis homicidii reis apud procuratores quoque causam agendam esse ratio permittit. * SEV. ET ANT. AA. DIOSCORO. *<A 197 PP. VII ID. MAI. LATERANO ET RUFINO CONSS.>
2
Imperatores Severus, Antoninus Non animadvertimus, cur causam ad officium procuratorum nostrorum pertinentem ad proconsulis notionem advocare velis. Nam cum hoc quaeratur, an pater tuus mortem sibi consciverit metu alicuius poenae ac propterea bona fisco debeant vindicari, iam non de crimine aut poena mortui, sed de bonis quaerendum est * SEV. ET ANT. AA. ARISTAE. *<A 207 D. XII K. OCT. APRO ET MAXIMO CONSS.>
4
Imperator Alexander Severus Cum vendente procuratore meo emisse te praedia dicas, pretium eorum necessario solvere debes.
Cum his, quibus mandantibus eadem praedia emisse te et tradidisse dicas, agente te procurator meus, si eius audientiam elegeris, cognoscet, ut pecuniam quae pretii nomine tibi debetur et usuras quae fisco solvendae sunt consequi possis. * ALEX. A. MAXIMAE. *<A 233 PP. IIII ID. OCT. MAXIMO ET PATERNO CONSS.>
7
Imperatores Constantius, Constans Dominicis colonis et patrimonialibus gravitatem tuam censuimus disceptatricem esse debere. Duces enim et praepositos limitum et castrorum et rectores provinciarum evocandis et arcessendis colonis abstinere oportet * CONSTANT. A. AD BULEPHORUM RATIONALEM SUMMAE REI. *<A 349 D. XVI K. MART. LIMENIO ET CATULLINO CONSS.>
8
Imperator Constantius Cum aliquid colonus aut servus rei privatae nostrae contra disciplinam publicam adseratur perpetrare, ad iudicium rectoris provinciae venire cogendus est, sic videlicet, ut praesente rationali vel procuratore domus nostrae inter eum et accusatorem causa tractetur et, si facinus fuerit adprobatum, iuris severitas exseratur. * CONSTANT. A. AD TAURUM PP. *<A 358 D. V NON. MART. SIRMI DATIANO ET CEREALE CONSS.>
9
Imperatores Valentinianus, Valens Universi fiduciam gerant, ut, cum quis eorum ab actore rerum privatarum nostrarum sive a procuratore fuerit vexatus iniuriis, super eius contumeliis vel depraedationibus deferre querimoniam sinceritati tuae vel rectori provinciae non dubitet et ad publicae sententiam vindictae sine aliqua trepidatione convolare. Quae res cum fuerit certis probationibus declarata, sancimus et edicimus, ut, si in provincialem hanc audaciam quisquam moliri fuerit ausus, publice vivus concremetur * VALENTIN. ET VALENS AA. AD PHILIPPUM VIC. *<A 365 D. III NON. IUL. HERACLIAE VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>
10
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Nullum ex officio rationalis, qui exactioni vel chartis inserviat, in alio iudicio adduci oportet, nisi forte cuiuspiam caput accusatio legibus instituta pulsaverit. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD POLEMIUM PP. *<A 385 D. II K. MAI. ARCADIO ET BAUTONE CONSS.>
11
Imperatores Theodosius, Valentinianus Hac lege sancimus, ut, sive agat domorum nostrarum colonus aut inquilinus aut servus seu pulsetur ab aliquo super criminali vel civili negotio, non alibi quam tui culminis ac viri spectabilis comitis domorum petatur examen: nullius adlegatione super fori praescriptione penitus admittenda. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ARTAXI PRAEPOSITO SACRI CUBICULI. *<A 442 D. V ID. APRIL. EUDOXIO ET DIOSCORO CONSS.>