Text List

Titulus 27

Titulus 27

Quando liceat sine iudice unicuique vindicare se vel publicam devotionem.

1

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Liberam resistendi cunctis tribuimus facultatem, ut quicumque militum vel privatorum ad agros nocturnus populator intraverit aut itinera frequentata insidiis adgressionis obsederit, permissa cuicumque licentia dignus ilico supplicio subiugetur ac mortem quam minabatur excipiat et id quod intendebat incurrat. Melius enim est occurrere in tempore, quam post exitum vindicare

Vestram igitur vobis permittimus ultionem et, quod serum est punire iudicio, subiugamus edicto: nullus parcat militi, cui obviare telo oporteat ut latroni. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD PROVINCIALES. *<A 391 D. K. IUL. TATIANO ET SYMMACHO CONSS.>

2

Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius Opprimendorum desertorum facultatem provincialibus iure permittimus. Qui si resistere ausi fuerint, in his velox ubicumque iubemus esse supplicium. Cuncti etenim adversus latrones publicos desertoresque militiae ius sibi sciant pro quiete communi exercendae publicae ultionis indultu * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. HADRIANO PP. *<A 403 D. V NON. OCT. THEODOSIO A. ET RUMORIDO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 27

1

2