Titulus 31
Titulus 31
De petitione hereditatis
1
Imperator Titus Aelius Antoninus. Senatus consultum auctore divo hadriano avo meo factum, quo cautum est, quid et ex quo tempore evicta hereditate restitui debeat, non solum ad fisci causas, sed etiam ad privatos hereditatis petitores pertinet.
. Usuras vero pecuniarum ante litis contestationem ex die venditionis hereditarium rerum ab eo factae qui antea possidebat collectas nec non etiam fructus bonae fidei possessores reddere cogendi non sunt, nisi ex his locupletiores extiterunt.
Post litem autem contestatam tam fructus non venditarum rerum, non solum quos perceperunt, sed etiam quos percipere poterant, quam usuras pretii rerum ante litis contestationem venditarum ex die contestationis computandas omnimodo reddere compellantur. * T. AEL. ANT. A. AUGURINO PROCONS. AFRICAE. *<A 170 PP. VI K. FEBR. CLARO ET CETHEGO CONSS.>
2
Imperatores Severus, Antoninus Si post motam controversiam menecratis bonorum partem dimidiam musaeus ab herede scripto quaestionis illatae non ignarus comparavit, tam ipse quasi malae fidei possessor quam heredes eius fructus restituere coguntur.
3
Imperatores Severus, Antoninus Hereditas materterae petita non infringit alterius hereditatis petitionem, quae venit ex alia successione. Sed et si quaestionis titulus prior inofficiosi testamenti causam habuisset, iudicatae rei praescriptio non obstaret eandem hereditatem ex alia causa vindicanti * SEV. ET ANT. AA. EPICTAE. *<A 205 PP. V ID. AUG. GETA II CONS.>
5
Imperator Antoninus De hereditate, quam bona fide possidebas, si contra te pronuntiatum est, in restitutione eius detrahetur, quod creditoribus eiusdem hereditatis exsolvisse te bona fide probaveris: nam repeti a creditoribus, qui suum receperint, non potest. * ANT. A. POSTUMIANAE. *<A 213 PP. VI K. IUN. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
6
Imperator Alexander Severus Si putas non iure tutores datos nepotibus tuis, quod eos dicas in potestate tua esse, petere ab his hereditatem filii tui emancipati non moreris, cuius commodum ad te pertinere dicis, iudice statuturo, an a praesidalibus actis discedendum sit, qui eis tutores dedit, cum in tua potestate negarentur esse. * ALEX. A. FIRMINO. *<A 224 PP. X K. IUL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>
7
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si scripti delatam sibi successionem cognati repudiaverunt et hanc honorario vel civili iure quaesiisti, res hereditarias, quae in eadem causa durant, hereditatis petitione vindicare potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DEMOPHILIAE. *<A 294 D. III K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
11
Imperatores Arcadius, Honorius Cogi possessorem ab eo qui expetit titulum suae possessionis edicere incivile est praeter eum, qui dicere cogitur, utrum pro possessore an pro herede possideat. * ARCAD. ET HONOR. AA. AETERNALI PROCONS. ASIAE. *<A 396 D. XII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.>
12
Imperator Justinianus Cum hereditatis petitioni locus fuerat, exceptio adsumebatur, quae tuebatur hereditatis petitionem, ne fieret ei praeiudicium. Magnitudo etenim et auctoritas centumviralis iudicii non patiebatur per alios tramites viam hereditatis petitionis infringi
Cumque multae varietates et controversiae veterum exortae sunt, eas certo fine concludentes sancimus, si quis hereditatis petitionem vel susceperit vel suscipere sperat vel movere, alius autem superveniens vel ex deposito vel commodato vel legato vel ex fideicommisso vel ex aliis causis inquietare vel reum vel agentem ex persona defuncti crediderit sibi esse necessarium, si quidem pro legato vel fideicommisso hoc faciat, rem expeditae quaestionis esse, cum possit scriptus heres cautione interposita non differre hanc petitionem, sed recte exigi vel legatum vel fideicommissum sub cautela vel satisdatione pro qualitate personarum, quod, si non obtinuerint eius iura, restituet legatarius vel fideicommissarius ei datam pecuniam cum usuris ex quarta centesimae parte currentibus, vel agrum cum fructibus quos percepit, vel domum cum pensionibus , scilicet in utroque eorum expensis antea necessariis et utilibus deductis: vel si ipse maluerit litem quidem contestari, expectare autem hereditatis petitionis eventum, hoc ei liceat facere, ut restitutio, si competeret, cum legitimis augmentis legatario vel fideicommissario accedat.
Sin autem ex contractibus defuncti agatur contra possessorem hereditatis vel eius rei de qua agitur, si quidem res sint vel depositae vel commodatae vel pignori datae vel aliae quae extant, non differri sub praetextu hereditatis petitionis memoratum iudicium, quemadmodum, si pro fenerata pecunia vel alia personali actione agatur contra possessorem vel petitorem, non debet iudicium differri, sed exitum suum accipere.
Postquam etenim hereditatis petitionis iudicium finem accipiat, tunc inter petitorem hereditatis et possessorem rationibus contractis non aliter possessor, si victus fuerit, hereditatem restituere compellitur, nisi pro omnibus quae rite ab eo gesta sunt petitor ei satisfaciat.
Quod si petitor fuerit victus, simili modo a possessore iudicis officio ei satisfiat vel, si hoc fuerit praetermissum, negotiorum gestorum vel ex lege condictione.
Sin autem libertates vel a possessore vel a petitore fideicommissariae petantur vel directae ipso iure dicantur competere, annale tantummodo spatium expectetur a morte testatoris numerandum.
Et si quidem hereditatis petitionis iudicium intra id spatium terminum accipiat, secundum eventum iudicii et libertates vel effectum habeant vel evanescant.
Sin autem tempus annale emanaverit, tunc libertatis favore et humanitatis intuitu competant quidem directae libertates, ex fideicommissariis autem in libertatem servi eripiantur, ita tamen, si non falsum testamentum approbetur: sub ea scilicet condicione, ut, si actores sint vel alias ratiociniis suppositi, et postquam perveniant in libertatem, necessitas eis imponatur res hereditarias et rationes reddere: iure patronatus videlicet competente ei, qui ex legibus ad id possit vocari.