Titulus 32
Titulus 32
De rei vindicatione
1
Imperatores Severus, Antoninus Etiam per alienum servum bona fide possessum ex re eius qui eum possidet vel ex operis servi adquiri dominium vel obligationem placuit. Quare tu quoque si bona fide possedisti eundem servum et ex nummis tuis mancipia eo tempore comparavit, potes secundum iuris formam uti defensionibus tuis
2
Imperatores Severus, Antoninus Si inferiorem partem aedificii, quae solum contingit, ad te pertinere probare potes, eam, quam vicinus imposuit, accessisse dominio tuo non ambigitur.
Sed et id, quod in solo tuo aedificatum est, quoad in eadem causa manet, iure ad te pertinet. Si vero fuerit dissolutum, materia eius ad pristinum dominium redit, sive bona fide sive mala fide aedificium extructum sit, si non donandi animo aedificia alieno solo imposita sint * SEV. ET ANT. AA. ARISTAENETO. *<A 213 PP. XII K. NOV. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
3
4
Imperator Gordianus Adversus eos, qui a malae fidei possessoribus fundum bona fide comparaverunt, ita tibi actio competit, si prius, quam usucapionem implerent vel longae possessionis praescriptionem adipiscerentur, dominium ad te pervenerit. * GORD. A. MUNIANO MIL. *<A 238 PP. XII K. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>
5
Imperator Gordianus Domum, quam ex matris successione ad te pertinere et ab adversa parte iniuria occupatam esse ostenderis, praeses provinciae cum pensionibus quas percepit aut percipere poterat et omni causa damni dati restitui iubebit.
Eius autem quod impendit rationem haberi non posse merito rescriptum est, cum malae fidei possessores eius quod in rem alienam impendunt, non eorum negotium gerentes quorum res est, nullam habeant repetitionem, nisi necessarios sumptus fecerint: sin autem utiles, licentia eis permittitur sine laesione prioris status rei eos auferre. * GORD. A. HERASIANO. *<A 239 PP. II ID. FEBR. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
6
Imperator Gordianus Si ea pecunia quam deposueras is apud quem collocata fuerat sibi possessiones comparavit ipsique traditae sunt, tibi vel omnes tradi vel quasdam compensationis causa ab invito eo in te conferri iniuriosum est. * GORD. A. AUSTRONIO MIL. *<A 239 PP. V ID. IUL. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
8
Imperator Philippus Si, ut proponis, pars diversa pecunia tua quaedam nomine suo comparavit, praeses provinciae utilem vindicationem obtentu militiae tibi eo nomine impertiri desideranti partes aequitatis non negabit. Idem mandati quoque seu negotiorum gestorum actionem inferenti tibi iurisdictionem praebebit * PHILIPP. A. ET C. PHILIPPO MIL. *<A 246 PP. II NON. MART. PRAESENTE ET ALBINO CONSS.>
10
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum super vernis mancipiis nulla instrumenta te habere adseveres, in iudicio, in quo negotium coeptum esse proponitur, id quod in precem contulisti postulare debuisti. Iudex enim non ignorat servorum dominia etiam citra instrumentorum exhibitionem aliis probationibus vel ipsorum interrogatione posse ostendi * DIOCL. ET MAXIM. AA. IANUARIO. *<A 290 PP. VIII ID. FEBR. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
11
12
Imperatores Diocletianus, Maximianus Incivile atque inusitatum est quod postulas, ut mancipium, quod tradidisti et hoc modo dominium eius transtulisti, invito eo ex nostro rescripto tibi adsignetur. Unde intellegis semel ancilla emptoris facta filios etiam postea natos eius dominium sequi, cuius mater eorum eo tempore fuit. Sane de pretio, si non te hoc probatum fuerit recepisse, conveni adversarium tuu * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 293 D. VI ID. APRIL. AA. CONSS.>
14
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum a matre domum filii te sciente comparasse proponas, adversus eum dominium vindicantem, si matri non successit, nulla te exceptione tueri potes. Quod si venditricis obtinet hereditatem, doli mali exceptione, pro qua portione ad eum hereditas pertinet, uti non prohiberis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEPTIMAE. *<A 293 D. III K. IUL. AA. CONSS.>
15
Imperatores Diocletianus, Maximianus Quotiens duobus in solidum praedium iure distrahitur, manifesti iuris est eum, cui priori traditum est, in detinendo dominio esse potiorem.
Si igitur antecedenti tempore possessionem emisse ac pretium exsolvisse apud praesidem provinciae probaveris, obtentu non datorum instrumentorum expelli te possessione non patietur.
Erit sane in arbitrio tuo pretium quod dedisti cum usuris recipere, ita tamen, ut perceptorum fructuum et sumptuum ratio habeatur: cum et si ex causa donationis utrique dominium rei vindicetis, eum, cui priori possessio soli tradita est, haberi potiorem convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO PROCULINO. *<A 293 D. XV K. OCT. AA. CONSS.>
16
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si in area communi domum aliquis extruxit, hanc vobis communem iuris fecit ratio. Cuius portionem ab eo, qui bona fide possidens aedificavit, si velis vindicare, sumptus offerre debes, ne doli mali possis exceptione submoveri * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IANUARIO. *<A 293 D. ID. NOV. SIRMI AA. CONSS.>
17
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si fundum vestrum, vobis per denuntiationem admonentibus volentem ad emptionem accedere, quod distrahentis non fuerit, non recte is contra quem preces funditis comparavit vel alio modo mala fide contraxit, tam fundum vestrum constitutum probantibus quam fructus, quos eum mala fide percepisse fuerit probatum, aditus praeses provinciae restitui iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SABINO. *<A 293 D. XII K. DEC. SIRMI AA. CONSS.>
19
Imperatores Diocletianus, Maximianus Indicia cetera, quae iure non respuuntur, non minorem probationis quam instrumenta continent fidem: quo iure, si de proprietate domus ambigis negotiumque integrum est, uti non prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CALLISTRATO. *<A 293 VIII K. IAN. SIRMI. AA. CONSS.>
21
Imperatores Diocletianus, Maximianus A possidentibus vindicata mancipia, quorum dominium ad vos pertinere intenditis, si, posteaquam impleveritis intentionem, haec non restituantur, iurisiurandi sollemnitate secuta condemnatio procedere debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERODI. *<A 294 D. VI ID. OCT. CC. CONSS.>
24
Imperatores Diocletianus, Maximianus Nullo iusto titulo praecedente possidentes ratio iuris quaerere prohibet dominium. Idcirco cum etiam usucapio cesset, intentio dominii non absumitur: unde hoc casu postliminio reverso citra beneficium actionis rescissoriae directa permanet integra vindicatio * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIANO. *<A 294 D. XVI K. DEC. CC. CONSS.>