Titulus 39
Titulus 39
Finium regundorum
1
Imperatores Diocletianus, Maximianus Regionem certam fundi propriis finibus eius mutatis dominus eius distrahere ac residuum retinere non prohibetur. Nec amplius emptor, quam quod ratione secundum venditionis fidem ad se pervenit, vindicare potest praetextu terminorum temporis antecedentis venditionem * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NICEPHORO. *<A 294 D. ID. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
3
4
Imperator Constantinus Si constiterit eum qui finalem detulerit quaestionem, priusquam aliquid sententia determinetur, rem sibi alienam usurpare voluisse, non solum id quod male petebat amittat, sed quod magis unusquisque contentus suo rem non expetat iuris alieni, qui inreptor agrorum fuerit in lite superatus, tantum agri modum, quantum adimere temptavit, amittat. * CONST. A. AD BASSUM PP. *<A 330 LECTA APUD ACTA XI K. IUL. GALLICANO ET SYMMACHO CONSS.>
6
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius Cunctis molitionibus et machinis amputatis decernimus in finali quaestione non longi temporis, sed triginta tantummodo annorum praescriptionem locum habere. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 392 D. PRID. NON. NOV. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>