Titulus 40
Titulus 40
De consortibus eiusdem litis
1
Imperator Julianus Explosis atque reiectis praescriptionibus, quas litigatores sub obtentu consortium studio protrahendae disceptationis excogitare consueverunt, sive unius fori omnes sint sive in diversis provinciis versentur, nec adiuncta praesentia consortis vel consortium agendi vel respondendi iurgantibus licentia pro parte pandatur. * IUL. A. SECUNDO PP. *<A 362 D. III NON SEPT. ANTIOCHIAE MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.>
2
Imperatores Valentinianus, Valens Commune negotium post litem legitime ordinatam et quibusdam absentibus in solidum agi sine mandato potest, si praesentes rem ratam dominum habiturum cavere parati sunt, vel, si quod ab his petitur, iudicatum solvi satisdatione firmaverint. * VALENTIN. ET VALENS AA. SALLUSTIO PP. *<A 364 PP. VI ID. DEC. DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.>