Titulus 9
Titulus 9
De condictione ex lege et sine causa vel iniusta causa
1
Imperatores Diocletianus, Maximianus Licet ante tempus debita exigi non possunt, tamen si te ex primipilo debitorem fisci constitutum ac patrimonium tuum exhaustum praeses provinciae compererit, ut ad solutionis securitatem solum fenebris pecuniae subsidium superesse videatur, commonebit debitorem tuum, si saltem ipse solvendo sit, ut ante definitum tempus debita tibi repraesentet, ut fisco, cuius ob necessitates publicas causam potiorem esse oportet, debita pecunia exsolvatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ULPIO. *<A 294 S. XIII K. AUG. SIRMI CC. CONSS.>
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si non est numeratum, quod velut acceptum te sumpsisse mutuo scripsisti, et necdum transisse tempus statutum vel intra hunc diem habitam contestationem monstrando reddi cautionem praesidali notione postulare potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALEXANDRO. *<A 294 D. XVII K. IAN. CC. CONSS.>