Titulus 10
Titulus 10
De obligationibus et actionibus
1
Imperator Gordianus Data certae pecuniae quantitate ei cuius meministi in vicem debiti actiones tibi adversus debitorem, pro quo solvisti, dicis esse mandatas et, antequam eo nomine litem contestareris, sine herede creditorem fati munus implesse proponis. Quae si ita sunt, utilis actio tibi competit * GORD. A. VALERIAE. *<A 242 PP. V K. MAI. ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>
2
Imperatores Valerianus, Gallienus Nominibus in dotem datis, quamvis nec delegatio praecesserit nec litis contestatio subsecuta sit, utilem tamen marito actionem ad similitudinem eius qui nomen emerit dari oportere saepe rescriptum est. * VALER. ET GALLIEN. AA. CELSO. *<A 260 PP. XIIII K. FEBR. SAECULARI II ET DONATO CONSS.>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Sicut initio libera potestas unicuique est habendi vel non habendi contractus, ita renuntiare semel constitutae obligationi adversario non consentiente minime potest. Quapropter intellegere debetis voluntariae obligationi semel vos nexos ab hac non consentiente altera parte, cuius precibus fecistis mentionem, minime posse discedere * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CAMERINO ET MARCIANO. *<A 293 D. NON. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>
6
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si in solutum nomen debitoris sui tibi debitor dedit tuus ac te in rem tuam procuratorem fecit, pignora, quae specialiter vel generaliter habes obligata, persequere. Quod si ab his, quibus fuerant obligata, cum potiores erant, distracta probentur, ab emptoribus avocari non posse perspicis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAURICO. *<A 293 D. VIIII K. IUL. SIRMI AA. CONSS.>
7
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si quidem donationis causa ei, quem adfectione patris te dilexisse proponis, tuam accipere pecuniam permisisti, et hanc tuam liberalitatem remunerans te a procuratore suo aliam pecuniam sumere praecepit, rebusque humanis ante perceptionem fuit exemptus, nec quod dederas recuperare, cum perfectam habuit donationem, nec quod tibi dari mandaverat, necdum tibi traditum petere potes a procuratore. Quod si mutuo dedisti nec a delegato dari novandi causa stipulatus es, successores eius solutioni parere compellentur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRESCENTIONI. *<A 294 S. XIII K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Negantes debitores non oportet armata vi terreri: sed petitore quidem non implente suam intentionem vel exceptione submoto absolvi, convictos autem condemnari ac iuris remediis ad solutionem urgueri convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GLYCONI. *<A 294 D. ID. FEBR. CC. CONSS.>
13
Imperatores Diocletianus, Maximianus Eum, cui mutuam dedisti pecuniam, ad solutionem urguere competenti debes actione. Nam adversus negotiatores, quos ex mercibus pecunias abstulisse tuo debitori proponis, nullam habes actionem * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. BARSIMIO. *<A 294 D. XI K. APRIL. CC. CONSS.>
14
Imperatores Diocletianus, Maximianus Est in arbitrio vestro, personali debitoris heredes actione, an eum, qui ab his distracta sibique tradita pignora tenet, in rem serviana, si non longi temporis praescriptione munitus sit, an utrosque conveniatis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMODOTO ET NICOMACHO. *<A 294 D. V K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>