Titulus 16
Titulus 16
De actionibus hereditariis
1
Imperator Gordianus Pecuniam, quam tibi a matre debitam fuisse dicis, ab heredibus eius coheredibus tuis pro parte tibi competenti petere debes. Sed et res, si quae tibi ob idem debitum obligatae sunt, persequi non prohiberis * GORD. A. HERMEROTI. *<A 241 PP. XI K. MART. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Sub praetextu aetatis pupilli debitoris hereditarii creditorum exactionem differri non posse nimis evidens est. Unde cum te tutorem proponas, quemadmodum a pupillis creditoribus satisfiat, eniti debes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRISPO. *<A 293 D. X K. DEC. SIRMI AA. CONSS.>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ut debitum ante de hereditate tibi solvatur ac tunc, si ad te pertineret, quaeri iubeamus, praeposterea petitio est. Etenim cum tibi soceri successionem quaesitam patuerit, debiti petitionem per confusionem extingui non ambigitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. IULIO. *<A 294 D. PRID. NON. MART. SIRMI CC. CONSS.>
6
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si adulta, cuius curam geris, pro triente patruo suo, quem etiam tutelam eius administrasse proponis, heres extit nec ab eo quicquam exigere prohibita est, debitum a coheredibus pro besse petere non prohibetur, cum ultra eam portionem qua successit petitio non confundatur. Nam adversus adultam tuam rescindi postulas testamentum, si quidem coheredes eius adeuntes hereditatem se etiam obligant et, si non solvendo constituti probentur, postulata separatio nullum ei damnum fieri patietur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMNO. *<A 294 D. K. DEC. CC. CONSS.>