Text List

Titulus 15

Titulus 15

Quando fiscus vel privatus debitoris sui debitores exigere potest.

1

Imperatores Severus, Antoninus Propter aes alienum pupilli res tutoris, qui nihil ex bonis eius tenet, pignori capi non oportet. * SEV. ET ANT. AA. VALERIANO. *<A 197 PP. XI K. IUN. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

2

Imperator Antoninus Si in causa iudicati valentis, quem tibi condemnatum esse proponis, nihil est, quod sine quaestione pignoris loco capi et distrahi possit, debitores eius conventi ad solutionem auctoritate praesidis provinciae compelluntur. * ANT. A. MARCO. *<A 205 D. VI NON. APRIL. GETA CONS.>

3

Imperator Gordianus Si debitum non infitiantur hi, quos obnoxios debitoribus fisci esse proponis, potest videri non esse iniquum quod desideras, ut ad solutionem per officium procuratoris compellantur. Nam si quaestio aliqua refertur, id concedi non oportere et ipse perspicis * GORD. A. PRIMIANO. *<A 240 PP. VI K. FEBR. SABINO II ET VENUSTO CONSS.>

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Non prius ad eos, qui debitoribus fisci nostri sunt obligati, actionem fiscalem extendi oportere, nisi patuerit principales reos idoneos non esse, certissimi iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOSIMO. *<A 293 S. XII K. MAI. AA. CONSS.>

5

Imperatores Diocletianus, Maximianus In solutum nomine dato non aliter nisi mandatis actionibus ex persona sui debitoris adversus eius debitores creditor experiri potest. Suo autem nomine utili actione recte utetur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. NANIDIAE. *<A 294 D. K. IAN. CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 15

1

2

3

4

5