Titulus 25
Titulus 25
De exercitoria et institoria actione
1
Imperator Antoninus Servus tuus pecuniam mutuam accipiendo ita demum te institoria actione obligavit , si, cum eum officio alicui vel negotiationi exercendae praeponeres, etiam ut id faceret, ei permissum a te probetur. Quod si ea actio locum non habet, si quid in rem tuam versum probabitur, actione in eam rem proposita cogeris exsolvere * ANT. A. HERMETI. *<A 212 PP. VIII K. SEPT. DUOBUS ASPRIS CONSS.>
2
Imperator Alexander Severus Ex contractibus servorum quamvis de peculio dumtaxat domini teneantur, de eo tamen, quod in rem eorum versum est vel cum institore ex causa cui praepositus fuit contractum est, in solidum conveniri posse dubium non est. * ALEX. A. CALLISTO. *<A 222 PP. III K. MAI. ALEXANDRO A. CONS.>