Titulus 26
Titulus 26
Quod cum eo qui in aliena est potestate negotium gestum esse dicitur, vel de peculio seu quod iussu aut de in rem verso.
1
Imperatores Severus, Antoninus Cum filius familias tutor aut curator datur, pater tutelae vel negotiorum gestorum iudicio de peculio et de in rem verso conveniendus est. Quod si voluntate eius filius decurio sit creatus et a magistratibus tutor constitutus, pater in solidum satisfacere cogitur, cum id onus exemplo ceterorum munerum civilium inductum intellegatur * SEV. ET ANT. AA. AELIO. *<A 196 D. VII ID. NOV. DEXTRO II ET PRISCO CONSS.>
2
Imperatores Severus, Antoninus Eius rei nomine, quae cum filio familias contracta est sive sua voluntate sive eius in cuius potestate fuit, sive in peculium ipsius sive in rem patris ea pecunia redacta est, et si paterna hereditate abstinuit, actionem nisi in id quod facere possit non dari perpetui edicti interpretatione declaratum est. * SEV. ET ANT. AA. ANNIO. *<A 196 PP. VIII K. DEC. DEXTRO II ET PRISCO CONSS.>
3
Imperator Antoninus Etiam si non mandante neque subscribente neque iubente domina pecuniam mutuam servo priscae dedisses, tamen ea quantitas si in rem dominae eius iustis erogationibus versa est, de in rem verso apud suum iudicem eam conveni, consecuturus secundum iuris formam id quod tibi deberi apparuerit. * ANT. A. ARTEMONI. *<A 215 D. III K. IUL. LAETO II ET CEREALE CONSS.>
5
Imperator Alexander Severus Nulla res prohibet filios familias, si pro aliis maiores viginti quinque annis fideiusserint, actione adversus eos competenti teneri. Sed si dumtaxat de peculio tecum agatur, defensionibus, si quae tibi competunt, uteris * ALEX. A. ASCLEPIADI. *<A 223 PP. VI ID. DEC. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
6
Imperatores Valerianus, Gallienus Si servus tuus sine permissu tuo accepta pecunia mutua in usurarum vicem habitandi facultatem concessit, nullo iure adversarius tuus hospitium ex hac causa sibi vindicat, cum te servi factum non obligaverit: et ingrediens rem tuam contra vim eius auctoritate competentis iudicis protegeris. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. NOB. C. MATRONAE. *<A 259 D. XII K. IUL. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>
7
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ei, qui servo alieno dat mutuam pecuniam, quamdiu superest servus, item post mortem eius intra annum de peculio contra dominum competere actionem vel, si in rem domini haec versa sit quantitas, post annum etiam esse honorariam non est ambigui iuris.
Quapropter si quidem in rem domini versa pecunia est, heredes eius convenire potes de ea summa, quae in rem ipsius processit.
Si vero hoc probari non potest, consequens est, ut superstite quidem servo dominum de peculio convenias vel, si iam servus rebus humanis exemptus est vel distractus seu manumissus nec annus excessit, de peculio quondam adversus eum experiri possis.
Alioquin si cum libero rem agente eius, cuius precibus meministi, contractum habuisti et eius personam elegisti, pervides contra dominum nullam te habuisse actionem, nisi vel in rem eius pecunia processit vel hunc contractum ratum habuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRESCENTI. *<A 293 D. NON. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si ex alio contractu, non ex illicita mutui datione debitor extitisti vel quod patrem tuum in fide suscepisti, tam in patris positus potestate iure teneris quam etiam morte genitoris tui iuris effectus: et si quidem patris heres extitisti, in solidum, alioquin in quantum facere potes, secundum edicti formam. Sed et si emancipatione tui iuris factus es, similiter conveniri te posse debes intellegere * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ISIDORO. *<A 293 D. VI ID. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si mandator pro filio tuo extitisti vel iussu tuo cum eo quem in potestate tunc habuisti contractum est, intellegis et sorti et usuris te parere oportere, si te his omnibus obligasti, ut res quae pignoris iure detinentur liberari possint. Quod si fideiussor creditae pecuniae intercessisti, teneri te ex ea obligatione explorati iuris est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOGENIO. *<A 294 D. III K. MAI. CC. CONSS.>
10
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si liberam peculii administrationem habentes equas cum fetu de peculio servi venumdederunt, reprobandi contractum dominus nullam habet facultatem.
Quod si non habentes liberam peculii administrationem rem dominicam eo ignorante distraxerunt, neque dominium, quod non habent, in alium transferre possunt neque condicionem eorum servilem scientibus possessionis iustum adferunt initium: unde non immerito nec temporis praescriptionem huiusmodi possessoribus prodesse manifestum est, ideoque res mobiles ementes etiam furti actione tenentur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. APHRODISIO. *<A 294 D. V NON. OCT. SIRMI CC. CONSS.>
11
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum ancilla contrahenti, quam iure non obligari constat, adversus dominum in quantum locupletius eius peculium factum est ea superstite ac post mortem intra utilem annum dandam actionem non ambigitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ATTALO. *<A 294 D. PRID. K. DEC. SIRMI CC. CONSS.>
12
Imperatores Diocletianus, Maximianus Dominum per servum obligari non posse ac tantum de peculio ( deducto scilicet, quod naturaliter servus domino debet) eius creditoribus dari actionem vel, si quid in rem eius versum probetur, de in rem verso edicto perpetuo declaratur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VICTORI. *<A 294 D. XIII K. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>
13
Imperatores Honorius, Theodosius Dominos ita constringi manifestum est actione praetoria, quae apellatur quod iussu, si certam numerari praeceperint servo actorive pecuniam.
Igitur in perpetuum edictali lege sancimus, ut, qui servo colono conductori procuratori actorive possessionis pecuniam mutuam det, sciat dominos possessionum cultoresve terrarum obligari non posse.
Neque familiares epistulas, quibus homines plerumque commendant absentem, in id trahere convenit, ut pecuniam, quam non rogatus fuerat, impendisse pro praediis mentiatur, cum, nisi specialiter ut pecuniam praestet a domino fuerit postulatus , idem dominus teneri non possit.