Titulus 40
Titulus 40
Quae res venire non possunt et qui vendere vel emere vetantur
1
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Fucandae atque distrahendae purpurae vel in serico vel in lana, quae blatta vel oxyblatta atque hyacinthina dicitur, facultatem nullus possit habere privatus. Sin autem aliquis supra dicti muricis vellus vendiderit, fortunarum se suarum et capitis sciat subiturum esse discrimen * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. FAUSTO COM. SACR. LARG. *<>
3
Imperatores Arcadius, Honorius Quia nonnunquam in diversis litoribus distrahi publici canonis frumenta dicuntur , vendentes et ementes sciant capitali poenae se esse subdendos et in fraudem publicam commercia contracta damnari. * ARCAD. ET HONOR. AA. AD SENATUM ET POP. *<A 397 D. XVII K. MART. CAESARIO ET ATTICO CONSS.>
4
Imperatores Honorius, Theodosius Ne frumentum, quod devotissimo exercitui mittitur, in praedam lucrumque vertatur , hac sanctione decernimus, ut, quicumque hoc fuerint forte mercati, honestiores quidem stilum proscriptionis incurrant, inferiores autem vilioresque personae capitali supplicio subiaceant. * HONOR. ET THEODOS. AA. FAUSTINO PP. *<A 410 VEL 413 ? >