Text List

Titulus 41

Titulus 41

Quae res exportari non debeant

1

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Ad barbaricum transferendi vini et olei et liquaminis nullam quisquam habeat facultatem ne gustus quidem causa aut usus commerciorum. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD THEODOTUM MAG. MIL. *<A 370 - 375 >

2

Imperator Marcianus Nemo alienigenis barbaris cuiuscumque gentis ad hanc urbem sacratissimam sub legationis specie vel sub quocumque alio colore venientibus aut in diversis aliis civitatibus vel locis loricas et scuta et arcus sagittas et spathas et gladios vel alterius cuiuscumque generis arma audeat venumdare, nulla prorsus isdem tela , nihil penitus ferri vel facti iam vel adhuc infecti ab aliquo distrahatur. Perniciosum namque romano imperio et proditioni proximum est barbaros, quos indigere convenit, telis eos, ut validiores reddantur, instruere

Si quis autem aliquid armorum genus quarumcumque nationum barbaris alienigenis contra pietatis nostrae interdicta ubicumque vendiderit, bona eius universa proscribi protinus ac fisco addici, ipsum quoque capitalem poenam subire decernimus. * MARCIAN. A. CONSTANTINO PP. *<A 455 - 457 >

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 41

1

2