Titulus 45
Titulus 45
Quando liceat ab emptione discedere
1
Imperator Gordianus Re quidem integra ab emptione et venditione utriusque partis consensu recedi potest: etenim quod consensu contractum est, contrariae voluntatis adminiculo dissolvitur. At enim post traditionem interpositam nuda voluntas non resolvit emptionem, si non actus quoque priori similis retro agens venditionem intercesserit * GORD. A. LICINIO RUFINO. *<>