Titulus 46
Titulus 46
Si propter publicas pensitationes venditio fuerit celebrata
2
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si deserta praedia ob cessationem collationum vel reliqua tributorum ex permissu praesidis ab his, quibus periculum exactionis tributorum imminet, distracta sincera fide iusto pretio sollemniter comparasti, venditio ob sollemnes praestationes necessitate facta convelli non debet.
3
Imperator Constantinus Si quis fundum vel mancipia aliamve rem ob cessationem tributorum vel etiam ob vestium auri argentique debitum, quae annua exactione solvuntur, occupata convento debitore et apud iudicem interpellatione celebrata, cum solutio cessaverit, sub hasta distracta comparaverit, perpetuam emptionis accipiat firmitatem. Sin autem minoris forte persona fuerit inserta, necesse sit legitimae defensionis adesse venditioni personam, nihilque intersit, utrumne officium summae rei procuratoris an certe rectoris provinciae id quod debitum fuerit proposuerit * CONSTANT. A. AD EGNATIUM FAUSTINUM PRAES. BAETICAE. *<A 337 D. PRID. ID. DEC. FELICIANO ET TITIANO CONSS.>