Titulus 48
Titulus 48
De periculo et commodo rei venditae
1
Imperator Alexander Severus Post perfectam venditionem omne commodum et incommodum, quod rei venditae contingit, ad emptorem pertinet. Auctor enim ex his tantum causis suo ordine tenetur, quae ex praecedente tempore causam evictionis parant, et ita, si ei denuntiatum est, ut causae agendae adesset, et non absente emptore contra eum pronuntiatum est * ALEX. A. IULIAE SECUNDINAE. *<A 223 D. K. SEPT. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
2
Imperator Alexander Severus Cum convenit, ut singulae amphorae vini certo pretio veneant, antequam tradantur , imperfecta etiam tunc venditione periculum vini mutati emptoris, qui moram mensurae faciendae non interposuit, non fuit.
6
Imperatores Diocletianus, Maximianus Mortis casus ancillae distractae etiam ante traditionem sine mora venditoris dilatam non ad venditorem, sed ad emptorem pertinet, et hac non ex praeterito vitio rebus humanis exempta solutionem emptor pretii non recte recusat. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO CYRILLO. *<A 294 S. XV K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>