Titulus 49
Titulus 49
De actionibus empti et venditi
2
Imperatores Valerianus, Gallienus Venditi actionem ad recipiendum residuum pretium intendere adversario tuo poteris.
Nec quod in compensationem venerit, quasi et tu invicem deberes, id obesse tibi poterit, si in bonae fidei contractu, in quo maiores etiam viginti quinque annis officio iudicis in iis quae dolo commissa sunt adiuvantur, iusto errore te ductum vel fraude adversarii captum, quasi debitum id esset, quod re vera non debebatur, pepigisse monstraveris.
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si traditio rei venditae iuxta emptionis contractum procacia venditoris non fiat , quanti interesse compleri emptionem fuerit arbitratus praeses provinciae, tantum in condemnationis taxationem deducere curabit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MUCIANO. *<A 290 PP. VIII ID. SEPT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Curabit praeses provinciae compellere emptorem, qui nactus possessionem fructus percepit, partem pretii quam penes se habet cum usuris restituere, quas et perceptorum fructuum ratio et minoris aetatis favor, licet nulla mora intercesserit, generavit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DECIMO CAPLUSIO. *<A 290 PP. XII K. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
7
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si servos distraxisti ac pretium de peculio eorum, quod ad te pertinebat, nesciens unde solveretur accepisti, consequens est integram te pretii actionem habere, cum proprii venditoris nummi soluti non praestant emptori liberationem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIODORO. *<A 293 S. XVII K. MAI. MELANTHIADE AA. CONSS.>
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si pater tuus venum portionem suam dedit nec induxit in vacuam possessionem praedii, ius omne penes se eum retinuisse certum est. Neque enim velut traditionis factae vectigal exsolutum, si simulatum factum intercessit, veritatem mutare potuit
Quapropter aditus praeses provinciae, si animadverterit in vacuam possessionem neque patrem tuum neque successores eius emptorem vel heredes ipsius quocumque loco factos induxisse, non dubitabit nihil esse translatum pronuntiare. Et si te ex empto ad inducendum in vacuam possessionem perspexerit conveniri, aestimabit, an pretium sit exsolutum: ac si reppererit non esse satis pretio factum, hoc restitui tibi providebit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO EUSEBIO. *<A 293 S. V K. MAI. AA. CONSS.>
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si minor a venditore sive sciente sive ignorante dicebatur capitatio praedii venditi et maior inventa sit, in tantum convenitur, quanto, si scisset emptor ab initio, minus daret pretii. Sin vero huiusmodi onus et gravamen functionis cognovisset, nullam adversus venditorem habet actionem * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE ZANIAE ANTIPATRAE. *<A 293 S. XV K. IUN. PHILIPPOPOLI AA. CONSS.>
10
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum venditorem carnis fide conventionis rupta tempore placito hanc non exhibuisse proponas, empti actione eum quanti interest tua tunc tibi praestitam fuisse apud praesidem provinciae convenire potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TITIO ATTALO. *<A 293 S. XVII K. IAN. AA. CONSS.>
11
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si ancillam tibi ex causa venditionis traditam venditor manumisit, libertatem alienae factae praestare non potuit. Quod si post venditionem ante traditionem manumisit, pleno iure dominus constitutus civem romanam facere non prohibebatur: tibi personali propter ruptam fidem contra venditorem actione competente * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FLAVIAE EUCARPIAE. *<A 293 S. X K. IAN. AA. CONSS.>
12
Imperatores Diocletianus, Maximianus Sicut periculum vini mutati, quod certum fuerat comparatum, ad emptorem, ita commodum aucti pretii pertinet. Utque hoc verum est, sic certae qualitatis ac mensurae distracto vino fidem placitis servandam convenit: quo non restituto non pretii quantitatis, sed quanti interest empti competit actio * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EGI CRISPINO.*<A 294 S. PRID. NON. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>
13
Imperatores Diocletianus, Maximianus Fructus post perfectum iure contractum emptoris spectare personam convenit, ad quem et functionum gravamen pertinet: venditorque pretium tantum ac, si moram intercessisse probetur, usuras officio iudicis exigere potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FLAVIO ALEXANDRO. *<A 294 S. IIII NON. DEC. CC. CONSS.>
17
Imperatores Diocletianus, Maximianus Expulsos vos de fundo per violentiam a nerone, quem habere ius in eo negatis, profitentes nullam vobis adversus eum, ex cuius venditione fundum possidetis, actionem competere probatis. Igitur ad instar interdicti seu actionis promissae experiendum esse perspicitis * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMIANO ET HERMIPPO. *<>