Titulus 18
Titulus 18
De iuris et facti ignorantia.
1
Imperator Antoninus. Quamvis, cum causam tuam ageres, ignorantia iuris propter simplicitatem armatae militiae adlegationes competentes omiseris, tamen si nondum satisfecisti, permitto tibi, si coeperis ex sententia conveniri, defensionibus tuis uti. * ANT. A. MAXIMO MIL. *<A 212 D. VII K. MAI. DUOBUS ASPRIS CONSS.>
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si post divisionem factam testamenti vitium in lucem emerserit, ex his, quae per ignorantiam confecta sunt, praeiudicium tibi non comparabitur. Ostende igitur apud correctorem virum clarissimum amicum nostrum testamentum vel fide veri deficere vel iuris ratione stare non posse, ut infirmata scriptura, quae testamenti vice prolata est, solidam successionem obtineas. * DIOCL. ET MAXIM. AA. IULIANAE. *<A 290 D. VIII ID. IUL. DIOCLETIANO IIII ET MAXIMIANO III AA. CONSS.>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum falsa demonstratione mutari substantia veritatis minime possit, respondendo id quod paternum erat ex maternis esse bonis nihil egisti. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CONSTANT. ET MAXIM. NOBB. CC. MARTIALI.*<A 293 D. PRID. K. IAN. DIOCLETIANO V ET MAXIMIANO IIII AA. CONSS.>
6
Imperatores Diocletianus, Maximianus. Si non transactionis causa, sed indebitam errore facti olei materiam vos archantico stipulanti dare spopondisse rector animadverterit provinciae, reddito quod debetis residui liberationem condicentes audiet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TAURO ET POLLIONI. *<A 294 D. V K. MAI. CC. CONSS.>
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus. Cum testamentum nullo iure constiterit, ex eius, quae ab intestato successit, professione sola velut ex testamento liberos per errorem profitentis orcini vel proprii liberti, si non ipsius accessit iudicium, cum errantis voluntas nulla sit, effici non potuerint. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIAE. *<A 294 D. V K. SEPT. CC. CONSS.>
13
Imperatores Leo, Anthemius. Ne passim liceat mulieribus omnes suos contractus retractare in his, quae praetermiserint vel ignoraverint, statuimus, si per ignorantiam iuris damnum aliquod circa ius vel substantiam suam patiantur, in his tantum casibus, in quibus praeteritarum legum auctoritas eis suffragatur, subveniri. * LEO ET ANTHEM. AA. ERYTHRIO PP. *<A 472 D. K. IUL MARCIANO CONS.>