Titulus 19
Titulus 19
De precibus imperatori offerendis et de quibus rebus supplicare liceat vel non.
1
Imperatores Diocletianus, Maximianus. Licet servilis condicio deferendae precis facile capax non sit, tamen admissi sceleris atrocitas et laudabilis fidei exemplum super vindicanda caede domini tui hortamento fuit, ut praefecto praetorio iuxta adnotationis nostrae decretum demandaremus (quem adire cura), ut auditis his, quae in libello contulisti, et reos investigare et severissimam vindictam iuxta legum censuram exigere curet. * DIOCL. ET MAXIM. AA.FIRMINAE. *<A 290 D. VIII ID OCT. DIOCLETIANO IIII ET MAXIMIANO III AA. CONSS.>
2
Imperator Constantinus. Quotiens rescripto nostro moratoria praescriptio remittitur, aditus supplicandi pandatur. Quod autem totius negotii cognitionem tollit et vires principalis negotii exhaurit, sine gravi partis alterius dispendio convelli non potest. Nec praescriptionis igitur peremptoriae relaxatio petatur. * CONSTANT. A. SEVERO PU. *<A 325 D. X K. IUN. NICAEAE PAULINO ET IULIANO CONSS.>
4
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Universa rescripta, quae in debitorum causis super praestandis dilationibus promulgantur, non aliter valeant, nisi fideiussio idonea super solutione debiti praebeatur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORO PP. *<A 382 D. VIII K. MART. CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>
5
Imperatores Valentinianus, Valens. Si quis adversus praefectorum praetorio sententias duxerit supplicandum victusque fuerit denuo, nullam habebit licentiam iterum super eadem causa supplicandi. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD VOLUSIANUM PP. *<A 365 D. XV K. OCT. ROMAE VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>
6
Imperatores Honorius, Theodosius. Universis simul hanc observantiam remittimus, ut, a quocumque liberae condicionis constituto vel servo supplicante impetratum fuerit rescriptum, minime requiratur, per quem preces oblatae sunt. * HONOR. ET THEODOS. AA. ISIDORO PU. *<A 410 D. II NON. SEPT. CONSTANTINOPOLI VARANE CONS.>
7
Imperatores Theodosius, Valentinianus. Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus praecipimus refutari, nisi forte aliquid est, quod non laedat alium et prosit petenti vel crimen supplicanti indulgeat. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD SENATUM. *<A 426 D. VIII ID. NOV. RAVENNAE THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>
8
Imperatores Theodosius, Valentinianus. Instrumentorum exempla non prosit precibus adiunxisse, sed necesse sit eorum in supplicatione vim exprimi, ut responsuro principi vera precatio rem aperiat cognoscendam, solis, cum necessitas exegerit, verbis precibus inserendis, quorum de sensu inter partes ita dubitari contigerit, ut etiam merito nostrum expectetur iudicium. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 429 D. VI K. APRIL. CONSTANTINOPOLI FLORENTIO ET DIONYSIO CONSS.>