Titulus 61
Titulus 61
De vectigalibus et commissis
4
Imperator Constantinus Penes illum vectigalia manere oportet, qui superior in licitatione extiterit, ita ut non minus quam triennii fine locatio concludatur nec ullo modo interrumpatur tempus exigendis vectigalibus praestitutum. Quo peracto tempore licitationum iura conductionumque recreari oportet ac simili modo aliis collocari * CONST. A. AD IUNIUM RUFUM. *<A 321 D. K. IUL. CRISPO C. II ET CONSTANTINO C. II CONSS.>
5
Imperator Constantinus Universi provinciales pro his rebus, quas ad usum proprium vel ad fiscum inferunt vel exercendi ruris gratia revehunt, nullum vectigal a stationariis exigantur. Ea vero, quae extra praedictas causas vel negotiationis gratia portantur, solitae praestationi subiugamus: capitali poena proposita stationariis et urbanis militibus et ceteris personis, quorum avaritia id temptari firmatur * CONST. A. MENANDRO. *<A 321 D. III ID. IUL. CRISPO II ET CONSTANTINO II CONSS.>
6
Imperatores Valentinianus, Valens Omnium rerum ac personarum, quae privatam degunt vitam, in publicis functionibus aequa debet esse inspectio.
Hoc ideo dicimus, quia nonnulli privatorum elicitas suffragio proferunt sanctiones, quibus vectigalia vel cetera eiusmodi, quae inferri fisco moris est, sibi adserant esse concessa.
Si quis ergo privatorum eiusmodi rescriptione nitatur, cassa eadem sit. Vectigalium enim non parva functio est, quae debet ab omnibus, qui negotiationis seu transferendarum mercium habent curam, aequa ratione dependi: exceptis naviculariis, cum sibi rem gerere probabuntur * VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD FLORENTIUM COM. SACR. LARG. *<A 365 D. X K. MART. MEDIOLANI VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>
7
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Ex praestatione vectigalium nullius omnino nomine quicquam minuatur, quin octavas more solito constitutas omne hominum genus, quod commerciis voluerit interesse, dependat, nulla super hoc militarium personarum exceptione facienda. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD ARCHELAUM COM. ORIENTIS. *<A 366 ? PP. BERYTO IIII K. FEBR. POST CONSULATUM VALENTINIANI ET VALENTIS AA.>
8
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius A legatis gentium devotarum ex his tantum speciebus, quas de locis propriis, unde conveniunt, huc deportant, octavarii vectigal accipiant : quas vero ex Romano solo, quae sunt tamen lege concessae, ad propria deferunt, has habeant a praestatione immunes ac liberas. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PALLADIO COM. SACR. LARG. *<A 381 D. PRID. NON. IUL. CONSTANTINOPOLI. ACC. XII K. AUG. SYAGRIO ET EUCHERIO CONSS.>
9
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Usurpationem totius licentiae submovemus circa vectigal Alabarchiae per Aegyptum atque Augustamnicam constitutum, nihilque super transductione animalium, quae sine praebitione solita minime permittenda est, temeritate per licentiam vindicari concedimus. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. PALLADIO COM. SACR. LARG. *<>
10
Imperatores Arcadius, Honorius Vectigalia, quaecumque quaelibet civitates sibi ac suis curiis ad angustiarum suarum solacia quaesierunt, sive illa functionibus curialium ordinum profutura sunt seu quibuscumque aliis earundem civitatum usibus designantur, firma his atque ad habendum perpetua manere praecipimus neque ullam contrariam supplicantium super his molestiam formidari. * ARCAD. ET HONOR. AA. ANTHEMIO PP. *<>
13
Imperatores Theodosius, Valentinianus Exceptis his vectigalibus, quae ad sacrum patrimonium nostrum quocumque tempore pervenerunt, cetera rei publicae civitatum atque ordinum aestimatis dispendiis, quae pro publicis necessitatibus tolerare non desinunt, reserventur, cum duas portione aerario nostro conferri prisca institutio disposuerat : atque hanc tertiam iubemus adeo in dicione urbium municipumque consistere, ut proprii compendii curam non in alieno potius quam in suo arbitrio noverint constitutam.