Titulus 62
Titulus 62
Vectigalia nova instituti non posse
1
Imperatores Severus, Antoninus Non quidem temere permittenda est novorum vectigalium exactio : sed si adeo tenuis est patria tua, ut extraordinario auxilio iuvari debeat, adlega praesidi proviciae quae in libellum contulisti : qui re diligenter inspecta utilitatem communem intuitus scribet nobis quae compererit, et an habenda sit ratio vestri et quatenus, aestimabimus. * SEV. ET ANT. AA. GAVIO VICTORINO. *<PP. XII K. AUG.>
3
Imperatores Valerianus, Gallienus Non solent nova vectigalia inconsultis princibus institui. Ergo et exigi aliquid, quod illicite poscatur, competens iudex vetabit et id quod exactum videtur, si contra rationem iuris extortum est, restitui iubebit * VALER. ET GALLIEN. AA. AURELIO TUSCO ET ALIIS. *<>
4
Imperator Constantinus Si provincialium nostrorum querella de conductorum aviditate extiterit et probatum fuerit ultra vetustam consuetudinem et nostrae terminos iussionis aliquid eos profligasse, rei tanti criminis perpetuo exilio puniantur. Sub conspectibus autem tuis vel eorum, qui tuae gravitati succedunt, licitationis cura servetur * CONST. A. AD FELICEM PP. *<A 333-336 PP. VII ID. MART. CARTHAGINE.>