Titulus 64
Titulus 64
De rerum permutatione et de praescriptis verbis actione
1
Imperator Gordianus Si, cum patruus tuus venalem possessionem haberet, pater tuus pretii nomine, licet non taxata quantitate, aliam possessionem dedit, idque quod comparavit non iniuria iudicis nec patris tui culpa evictum est, ad exemplum ex empto actionis non immerito id quod tua interest, si in patris iura successisti, consequi desideras. At enim si, cum venalis possessio non esset, permutatio facta est idque, quod ab adversario praestitum est, evictum est, quod datum est ( si hoc elegeris) cum ratione restitui postulabis * GORD. A. THRASEAE MIL. *<A 238 D. VIII ID. NOV. PIO ET PONTIANO CONSS.>
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum precibus tuis expresseris placitum inter te et alium permutationis intercessisse eumque fundum a te datum vendidisse, contra emptorem quidem te nullam habere actionem perspicis, cum ab eo susceperit dominium, cui te tradidisse titulo permutationis non negasti.
Secundum fidem autem placiti, si stipulatio subsecuta est, successores eius, cum quo contractum habuisti, convenire non prohiberis: si vero nulla stipulatio intercessit, praescriptis verbis actione, ut vel fides placiti servetur tibi vel, quod alterius accipiendi fundi gratia dedisti, causa non secuta restituatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LEONTIO. *<>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Quoniam adseris patrem tuum ei contra quem preces fundis ea condictione dedisse fundum, ut invicem domum certam acciperet, aditus praeses provinciae placitis eum parere vel, si causam, propter quam fundus datus est, sequi non perspexerit, condictionis ratione datum restituere, sicut postulas, iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODOLANAE. *<>
7
Imperatores Diocletianus, Maximianus Emptionem rebus fieri non posse pridem placuit. Igitur cum frumenti certam modiationem Callimacho et Acamato te dedisse, ut tibi repraesentent olei designatum pondus adseveres, si placitis citra stipulationis sollemnitatem non exhibeant fidem, quantum dedisti, causa non secuta condicere pro desiderio tuo potes * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TIMOTHEO. *<A 294 S. XIII K. NOV. CC. CONSS.>
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ea lege rebus donatis candido, ut quod placuerat menstruum seu annuum tibi praestaret, cum huiusmodi conventio non nudi pacti nomine censeatur, sed rebus propriis dictae legis substantia muniatur, ad implendum placitum, sicut postulas, praescriptis verbis tibi competit actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAULINAE. *<A 294 S. NON. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>