Titulus 63
Titulus 63
De commerciis et mercatoribus
1
Imperatores Valentinianus, Valens Negotiatores, si qui ad domum nostram pertinent, potiorum quoque homines necessitatem debitam pensionum, ut honestas postulat, agnoscere moneantur, ut per cunctos, qui emolumenta negotiationibus captant, tolerabiles fiant agnoscendae devotionis effectus. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD IULIANUM COM. ORIENTIS. *<A 364 D. XV K. MAI. CONSTANTINOPOLI DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.>
2
Imperatores Valentinianus, Valens Non solum aurum barbaris minime praebeatur, sed etiam si apud eos inventum fuerit, subtili auferatur ingenio. Si ulterius aurum pro mancipiis vel quibuscumque speciebus ad barbaricum fuerit translatum a mercatoribus, non iam damnis, sed suppliciis subiugentur, et si id iudex repertum non vindicat, tegere ut conscius criminosa festinat * VALENTIN. ET VALENS AA. ET GRAT. A. TATIANO COM. SACR. LARG. *<A 374 ? >
4
Imperatores Honorius, Theodosius Mercatores tam imperio nostro quam persarum regi subiectos ultra ea loca, in quibus foederis tempore cum memorata natione nobis convenit, nundinas exercere minime oportet, ne alieni regni, quod non convenit, scrutentur arcana.
Nullus igitur posthac imperio nostro subiectus ultra Nisibin Callinicum et Artaxata emendi sive vendendi species causa proficisci audeat nec praeter memoratas civitates cum persa merces existimet commutandas: sciente utroque qui contrahit et species, quae praeter haec loca fuerint venumdatae vel comparatae, sacro aerario nostro vindicandas et praeter earum ac pretii amissionem, quod fuerit numeratum vel commutatum, exilii se poenae sempiternae subdendum.
Non defutura contra iudices eorumque apparitiones per singulos contractus, qui extra memorata loca fuerint agitati, triginta librarum auri condemnatione, per quorum limitem ad inhibita loca mercandi gratia romanus vel persa commeaverit.
Exceptis videlicet his, qui legatorum persarum quolibet tempore ad nostram clementiam mittendorum iter comitati merces duxerint commutandas, quibus humanitatis et legationis intuitu extra praefinita etiam loca mercandi copiam non negamus, nisi sub specie legationis diutius in qualibet provincia residentes nec legati reditum ad propria comitentur. Hos enim mercaturae insistentes non immerito una cum his, cum quibus contraxerint, cum resederint, poena huius sanctionis persequetur * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 408 VEL 409 >
5
Imperatores Honorius, Theodosius Cessante omni ambitione, omni licentia quingentorum sexaginta trium collegiatorum numerus maneat nullique his addendi mutandive vel in defuncti locum substituendi pateat copia, ita ut iudicio tuae sedis sub ipsorum praesentia corporatorum in eorum locum, quos humani subtraxerint casus, ex eodem quo illi fuerant corpore subrogentur: nulli alii corporatorum praeter praedictum numerum per patrocinia immunitate concessa. * HONOR. ET THEODOS. AA. AETIO PU. *<A 409 D. XII K. SEPT. EUDOXIOPOLI HONORIO VIII ET THEODOSIO III AA. CONSS.>