Titulus 20
Titulus 20
Ne fideiussores vel mandatores dotium dentur
2
Imperator Justinianus Generali definitione constitutionem pristinam ampliantes sancimus nullam esse satisdationem vel mandatum pro dote exigendum vel a marito vel a parte eius vel ab omnibus qui dotem suscipiunt. Si enim credendam mulier se suamque dotem parti mariti existimavit, quare fideiussor vel alius intercessor exigitur, ut causa perfidiae in conubio eorum generetur * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. X K. AUG. LAMPADIO ET ORESTA CONSS.>