Text List

Titulus 21

Titulus 21

Rerum amotarum

1

Imperator Alexander Severus Compensationis aequitatem iure postulas. Non enim prius exsolvi quod debere te constiterit aequum est, quam petitioni mutuae responsum fuerit, eo magis, quod ea te persequi dicis, quae divortii causa amota quereris

Cum igitur apud competentem iudicem ex stipulatu conveniaris, apud eundem doce tui iuris res ablatas esse. * ALEX. A. POLYDEUCAE. *<A 229 PP. XVI K. DEC. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Divortii gratia rebus uxoris amotis a marito vel ab uxore mariti rerum amotarum edicto perpetuo permittitur actio. Constante etenim matrimonio neutri eorum neque poenalis neque famosa actio competit, sed de damno in factum datur actio * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SERENO. *<A 290 VEL 293 D. V K. OCT. IPSIS AA. CONSS.>

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus De rebus, quas divortii causa quondam uxorem tuam abstulisse proponis, rerum amotarum actione contra successores eius non in solidum, sed quantum ad eos pervenit, quod si res extent, dominii vindicatione uti non prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. QUARTIONI. *<A 290 VEL 293 D. V NON. DEC. IPSIS AA. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 21

1

2

3