Text List

Titulus 21

Titulus 21

Ut lite pendente vel post provocationem aut definitivam sententiam nulli liceat imperatori supplicare.

1

Imperator Alexander Severus. Licet, postquam supplicasti, priusquam rescriptum impetrares, praeses provinciae vir clarissimus pronuntiaverit, cum tamen a sententia non provocaveris, rescriptum, quod postea secutum esse suggeris, ad retrahenda quae decreto terminata sunt non patrocinatur. * ALEX. A. CAPERIO. *<A 232 D. K. MART. LUPO ET MAXIMO CONSS.>

2

Imperator Constantinus. Supplicare causa pendente non licet, nisi vel actorum vel pronuntiationis editio denegetur. Qui autem terminatam rescripto vel consultatione quaestionem exquisito suffragio refricare conabitur, in omnem litis aestimationem adversario suo protinus condemnetur: omni venia deneganda, si quis contra haec supplicare temptaverit. * CONST. A. PETRONIO PROBIANO SUO SALUTEM. *<A 316 D. ID. AUG. ARELATO. PP. ID. OCT. THEVESTE SABINO ET RUFINO CONSS.>

3

Imperator Constantinus. Qui licitam provocationem omiserit, perpetuo silere debebit nec a nobis impudens petere per supplicationem auxilium. Quod si fecerit, desiderio suo carebit et ignominiae poena notabitur. * CONST. A. AD PROVINCIALES. *<A 331 D. K. AUG. PP. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI BASSO ET ABLABIO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 21

1

2

3