Text List

Titulus 25

Titulus 25

De alendis liberis ac parentibus

1

Imperator Pius Parentum necessitatibus liberos succurrere iustum est. * PIUS A. BASSO. *< SINE DIE ET CONSULE.>

2

Imperatores divi fratres Competens iudex a filio te ali iubebit, si in ea facultate est, ut tibi alimenta praestare possit. * DIVI FRATRES CELERI. *<A 161 D. ID. APRIL. IPSIS III ET II AA. CONSS.>

3

Imperatores divi fratres Si competenti iudici eum, quem te ex claudio enixam esse dicis, filium eius esse probaveris, alimenta ei pro modo facultatum praestari iubebit. Idem, an apud eum educari debeat, aestimabit * DIVI FRATRES TATIANAE. *<A 162 PP. XIII K. MART. ROMAE RUSTICO ET AQUILINO CONSS.>

4

Imperatores Severus, Antoninus Si patrem tuum officio debito promerueris, paternam pietatem tibi non denegabit. Quod si sponte non fecerit, aditus competens iudex alimenta pro modo facultatium praestari tibi iubebit. Quod si patrem se negabit, quaestionem istam in primis idem iudex examinabi * SEV. ET ANT. AA. SABINO. *<A 197 PP. NON. FEBR. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 25

1

2

3

4