Titulus 31
Titulus 31
Qui petant tutores vel curatores
1
Imperator Antoninus Admone adulescentem, adversus quem consistere vis, ut curatores sibi dari postulet, cum quibus secundum iuris formam consistas. Qui si in petendis his cessabit, potes tu competentem iudicem adire, ut in dandis curatoribus officio suo fungatur * ANT. A. CHRYSANTHAE. *<A 214 PP. II NON. FEBR. MESSALA ET SABINO CONSS.>
2
Imperator Antoninus Patroni tui filii si eius aetatis sunt, ut res eorum per tutores administrari debeant, cura adire praetorem et nomina edere, ex quibus tutores constituantur, ne, si cessaveris, obsequii deserti periculum subeas. * ANT. A. EPAPHRODITO. *<A 214 PP. III NON. IUL. MESSALA ET SABINO CONSS.>
6
Imperator Alexander Severus Matris pietas instruere te potest, quos tutores filio tuo petere debes, sed et observare, ne quid secus quam oportet in re filii pupilli agatur. Petendi autem filiis curatores necessitas matribus imposita non est, cum puberes minores anno vicesimo quinto ipsi sibi curatores, si res eorum exigit, petere debeant * ALEX. A. OTACILIAE. *<A 224 PP. X K. OCT. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>
7
Imperator Gordianus Admone eam, quae quondam pupilla tua fuit, cum eam non tantum viri potentem, sed etiam nupsisse proponas, ut sibi petat curatorem. Quod si ea petere neglexerit, quo maturius possis rationes reddere administrationis, adito eo cuius super ea re notio est petere curatorem non vetaris * GORD. A. DIONYSIO. *<A 239 PP. VI ID. IAN. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum a matribus sedulum petendi tutoris officium exigatur, non fortuiti casus impedimentis adscribantur, proponasque procuratorem, qui ad petendum pupillo tutorem a matre fuerat constitutus, a latronibus interfectum petitionem ex necessitate demoratam esse, ab hereditatis successione matrem repelli, cuius nullum vitium intercessisse adseris, perquam durum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MUSICO. *<A 291 PP. V ID. MART. TIBERIANO ET DIONE CONSS.>
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum iure habenti tutorem tutor dari non possit, intellegis matrem non officium pietatis in petendo tutore deseruisse, sed iure munitam merito filio suo tutorem non postulare. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ASCLEPIODOTO. *<A 293 S. III NON. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>
11
Imperator Zeno Matres naturalibus etiam filiis ad similitudinem eorum, qui ex iustis ac legitimis nuptiis sunt procreati, petendorum tutorum necessitati subiaceant, nulla eis ignorantia iuris ad evitanda legibus vel sacris constitutionibus definita, si petitionem tutorum minus curaverint, profutura. * ZENO A. DIOSCORO PP. *<A 479 D. K. SEPT. CONSTANTINOPOLI ZENONE A. II CONS.>