Text List

Titulus 32

Titulus 32

Ubi petantur tutores vel curatores

1

Imperator Antoninus Magistratus eius civitatis, unde filii tui originem per condicionem patris ducunt vel ubi eorum sunt facultates, tutores vel curatores his quam primum secundum formam perpetuam dare curabunt. Quod si filii tui neque possident quicquam in provincia, ubi morantur, neque inde originem ducunt, restituti apud patriam suam et ubi patrimonium habent morabuntur, ut ibi defensores legitimos sortiantur * ANT. A. ARISTOBULAE. *<A 215 PP. K. OCT. LAETO II ET CEREALE CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 32

1