Text List

Titulus 41

Titulus 41

Ne tutor vel curator vectigal conducat

1

Imperator Antoninus Competens iudex non ignorat non esse admittendos ad vectigalia conducenda eos, qui pupillorum vel adulescentium tutelam seu curam administrant vel eius administrationis rationem nondum reddiderunt.

Sed quamvis contra interdictum ad vectigale conducendum accesseris, tamen, quoniam ultro me adisti, si tam vectigali quam pupillis satisfeceris, falsi crimine carebis.

Cum autem fisco iam obstrictum postea tutorem esse dicas, periculo te excusare poteris. * ANT. A. SEXTO. *<A 213 PP. VIII K. AUG. ROMAE ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 41

1