Titulus 42
Titulus 42
De tutore vel curatore qui satis non dedit
1
Imperatores Valerianus, Gallienus. Si nondum vobis aetas legitima completa est, satisdationem ab his, quos minus idoneos curatores vobis ab adversario, cum magistratu fungeretur, datos dicitis, postulate. Prohibentur enim ab administratione, nisi securitati vestrae satisdatione prospexerint * VALER. ET GALLIEN. AA. TITIO ET FLAVIANO. *<A 259 PP. NON. IUL. AEMILIANO ET BASSO CONSS.>
2
Imperatores Valerianus, Gallienus Et eum tutorem qui superest, si secundum praesidis praeceptum et iuris formam satis non dat, removeri a tutela ( si inopia hoc faciat, sine infamia, si fraude, etiam cum nota) aditus provinciae rector iubebit: et in locum defunctorum alios idoneos substitui praecipiet, praesertim cum patrimonium pupilli nova hereditate auctum esse proponas.
3
Imperatores Diocletianus, Maximianus In dubium non venit tutores, qui non testamento dati sunt, administrandi potestatem nisi satisdatione emissa salvam tutelam fore non habere.
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Non omnium tutorum par similisque causa est. Quapropter exemplo testamentarii confirmatum a praeside vel datum ex inquisitione non onerari satisdatione rem salvam fore pupillorum manifestum est, pluribus autem datis ex inquisitione tutoribus illum, qui satis secundum formam edicti rem pupilli salvam fore dedit, in administratione praeferri iam dudum obtinuit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TERTULLO. *<A 294 S. ID. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
5
Imperatores Constantius, Maximianus Tutor, qui satisdationem, cum dare debuit, minime interposuit, nihil omnino ex bonis pupilli alienare potest.
Posteaquam autem ad tutelae administrationem electus est, et bonorum possessionem pupilli nomine agnoscere eum potuisse et cetera eius, quae tempore artarentur , persequi debuisse aperte claret. * CONSTANTIUS ET MAXIM. AA. ET SEV. ET MAXIMINUS CC.*<A 305 D. XI K. IAN. CONSTANTINO V ET MAXIMIANO V AA. CONSS.>