Text List

Titulus 23

Titulus 23

De diversis rescriptis et pragmaticis sanctionibus.

1

Imperator Alexander Severus. Si libellum de communi causa tu fraterque tuus dedistis, quamvis rescriptum ad unius personam directum sit, utrique tamen prospectum est. * ALEX. A. SUPERO. *<A 222 D. ID. IUL. ALEXANDRO A. CONS.>

2

Imperator Alexander Severus. Falso adseveratur auctoritatem rescriptorum devoluto spatio anni obtinere firmitatem suam non oportere, cum ea, quae ad ius rescribuntur, perennia esse debent, si modo tempus, intra quod adlegari vel audiri debeat, non sit comprehensum. * ALEX. A. EPAGATHO. *<A 270 D. VII K. NOV. ANTIOCHIANO ET ORFITO CONSS.>

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus. Sancimus, ut authentica ipsa atque originalia rescripta et nostra manu subscripta, non exempla eorum, insinuentur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. CRISPINO PRAESIDI PROV. PHOENICE. *<A 292 D. PRID. K. APRIL. HANNIBALIANO ET ASCLEPIODOTO CONSS.>

4

Imperator Constantinus. Si qua beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant. * CONST. A. AD LUSITANOS. *<A 322 D. VII K. AUG. SAVARIAE PROBIANO ET IULIANO CONSS.>

5

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Sacrilegii instar est divinis super quibuscumque administrationibus vel dignitatibus promulgandis obviare beneficiis. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. AD NICETIUM PRAEF. ANNON. *<A 385 D. K. FEBR. MEDIOLANI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

6

Imperator Leo. Sacri adfatus, quoscumque nostrae mansuetudinis in quacumque parte paginarum scripserit auctoritas, non alio vultu penitus aut colore, nisi purpurea tantummodo scriptione illustrentur, scilicet ut cocti muricis et triti conchylii ardore signentur: eaque tantummodo fas sit proferri et dici rescripta in quibuscumque iudiciis, quae in chartis sive membranis subnotatio nostrae subscriptionis impresserit.

Hanc autem sacri encausti confectionem nulli sit licitum aut concessum habere aut quaerere aut a quoquam sperare: eo videlicet, qui hoc adgressus fuerit tyrannico spiritu, post proscriptionem bonorum omnium capitali non immerito poena plectendo. * LEO A. HILARIANO MAG. OFF. ET PATRICIO. *<A 470 D. VI K. APRIL. IORDANE ET SEVERO CONSS.>

7

Imperator Zeno. Universa rescripta, sive in personam precantium sive ad quemlibet iudicem manaverint, quae vel adnotatio vel quaevis pragmatica sanctio nominetur, sub ea condicione proferri praecipimus, si preces veritate nituntur, nec aliquem fructum precator oraculi percipiat impetrati, licet in iudicio adserat veritatem, nisi quaestio fidei precum imperiali beneficio monstretur inserta.

Nam et vir magnificus quaestor et viri spectabiles magistri scriniorum: qui sine praefata adiectione qualecumque divinum responsum dictaverint, et iudices, qui susceperint, reprehensionem subibunt et, qui illicite dictata scribere ausi fuerint cuiuscumque scrinii memoriales seu pragmaticarii vel adiutores primicerii, amissione cinguli ferientur.

Pragmaticas praeterea sanctiones non ad singulorum preces super privatis negotiis proferri, sed si quando corpus aut schola vel officium vel curia vel civitas vel provincia vel quaedam universitas hominum ob causam publicam fuderit preces, manare decernimus, ut hic etiam veritatis quaestio reservetur. * ZENO A. SEBASTIANO PP. *<A 477 D. X K. IAN. CONSTANTINOPOLI POST CONSULATUM ARMATI.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 23

1

2

3

4

5

6

7