Text List

Titulus 44

Titulus 44

De in litem dando tutore vel curatore

1

Imperator Antoninus Si quas petitiones adversus pupillos tuos habes, dirigere eas potes, adsistentibus causamque defendentibus contutoribus tuis, cum et, si alios tutores non haberent, ad hoc genus litis defendendae curatores accipere deberent. * ANT. A. MILTIADI. *<A 213 PP. XIII K. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus An tibi partis fundi paterni vindicatio competat, is cuius de ea re notio est aestimabit.

Respicere autem debes officium, in quo te esse tutorem dicis, ne ob eiusmodi petitionem evictione secuta ultra pretii quantitatem auctoris heredem pupillum tuum oneres, qui laudatus per te defendi debeat, cum aut compensationis rationem habere aut contrario tutelae iudicio experiri possis.

Sed ne tuum ius, si quod habes, impediatur, ad eam rem defendendam, quae adversus te vindicantem agenda erit, curatores pupillo petuntur. * ALEX. A. EUARISTO. *<A 224 PP. XII K. MAI. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

3

Imperator Gallienus Ad protegendam causam tutor sive curator datus conveniri non potest administrationis periculo, cum sola suscepti negotii tutela mandata est. Si nihil igitur, ut adlegas, praeter negotium gessisti, frustra conveniris * GALLIEN. A. VALERIO. *<A 265 PP. K. APRIL. VALERIANO ET LUCILLO CONSS.>

4

Imperator Gallienus Ad litem datus tutor si quid bona fide erogasti, a contutoribus more solito exigere potes. * GALLIEN. A. IRENAEO. *<A 267 PP. K. NOV. PATERNO ET ARCESILAO CONSS.>

5

Imperatores Diocletianus, Maximianus Sive ex testamento sive iure legitimo fratris tui filiorum tutelae onus ad te pertineat, vereri non debes de his quaestionibus, quas adversus fratrem quondam tibi fuisse dicis, cum, si qua emerserit lis, procuratore dato et illis curatore ad litem constituto et sollemnitati iuris, ubi tutor exigitur, et indemnitati utriusque prospici possit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. TIGRANI. *<A 294 S. IIII K. MAI. CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 44

1

2

3

4

5