Titulus 43
Titulus 43
De suspectis
1
Imperator Antoninus Libertum tuum et tutorem filii tui, si fraudulenter res eius administrare existimas, suspectum facere potes, modo si officium eius pubertate pupilli finitum non est. Nam si eo iure tutor esse desiit, iudicio tutelae conveniendus est * ANT. A. DOMITIAE. *<A 212 PP. ID. AUG. ROMAE DUOBUS ASPRIS CONSS.>
3
Imperator Alexander Severus Praeses provinciae tutores filiorum tuorum strictioribus remediis adhibitis omnimodo administrationis officium compellet agnoscere. Quod si in eadem contumacia perseveraverint, suspectos postulare, ut alii in locum eorum petantur, non prohiberis * ALEX. A. FORTUNATAE. *<A 229 PP. ID. IAN. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>
6
Imperator Gordianus Pietatis fungeris munere, qui fratris tui filios, ut necessitudo sanguinis suadet, protegere conaris.
Si igitur tutores vel curatores eorum non recte administrant, suspectis eis postulatis atque ostensis, ut alii in loco eorum constituantur, facile impetrabis.
7
Imperator Gordianus Eum, quem ut suspectum tutorem vel curatorem accusas, pendente causa cognitionis abstinere ab administratione rerum tuarum, donec causa finiatur, praeses provinciae iubebit. Alius tamen interea in locum eius in administratione rerum ordinandus est * GORD. A. GORGONIAE. *<A 240 PP. VII K. MART. SABINO II ET VENUSTO CONSS.>
8
Imperator Philippus Si non suspectum contutorem tuum postulare ac removere ab administratione bonorum pupilli curaveris, admitti nequaquam potest ratio desiderii tui iam nunc postulantis tutelam tibi nomine eiusdem pupilli restitui. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. PROCULO. *<A 244 PP. XIII K. NOV. PEREGRINO ET AEMILIANO CONSS.>