Titulus 53
Titulus 53
De in litem iurando
1
Imperatores Severus, Antoninus Adversus heredem tutoris ad transferendam tutelam iudicem accipiens tempore litis ad puberem instrumenta pertinentia restitui desiderabis. Quod si dolo non exhibeantur, in litem iurandi tibi facultas erit, modo si quondam pupillo debitam adfectionem ad vincula quoque religionis extendere volueris * SEV. ET ANT. AA. ASCLEPIODOTO. *<A 205 PP. K. AUG. GETA II CONS.>
2
4
Imperator Gordianus Alio iure est tutor, alio heres eius. Tutor enim inventarium ceteraque instrumenta si non proferat, in litem iusiurandum adversus se potest admittere: at enim heres eius ita demum, si reperta in hereditate dolo malo non exhibeat
Sed cum adversus ipsum tutorem litem contestatam esse dicatis, transferentibus in heredes eius actionem praeses provinciae partes suas exhibebit non ignorans, nisi exhibeantur instrumenta, quatenus iuxta formam constitutionum partes suas debeat moderari. * GORD. A. MUCIANO. *<A 238 PP. VII K. OCT. PIO ET PONTIANO CONSS.>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Licet adversus heredes ob non factum inventarium iusiurandum in actione tutelae praetermitti placuerit, iudicem tamen velut ex dolo tutoris aliis indiciis instructum adversus eos ferre sententiam convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ARTEMIDORO. *<A 294 S. VIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>