Titulus 54
Titulus 54
De heredibus tutorum
1
Imperatores Severus, Antoninus Heredes tutoris ob neglegentiam, quae non latae culpae comparari possit, condemnari non oportet, si non contra tutorem lis inchoata est neque ex damno pupilli lucrum captatum aut gratiae praestitum sit. * SEV. ET ANT. AA. FUSCIANO. *<A 197 PP. VI ID. MART. LATERANO ET RUFINO CONSS.>
2
4
Imperator Alexander Severus Heredes eorum, qui tutelam vel curam administraverint, si quid ad eos ex re pupilli vel adulti perveniet, restituere coguntur: et in eo autem, quod tutor vel curator administrare debuit nec administravit, rationem reddere eos debere non est ambigendum. * ALEX. A. FRONTINO. *<A 229 PP. VIII K. NOV. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>