Text List

Titulus 56

Titulus 56

De usuris pupillaribus

1

Imperator Antoninus Tutorem vel curatorem pecuniae, quam in usus suos convertit, legitimas usuras praestare debere olim placuit. * ANT. A. PRAESENTINO. *<A 213 PP. NON. IUN. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus Eius, quod ex causa tutelae debetur, usuras praestari oportere dubium non est, quamvis aliis pro participe muneris necessitas solutionis inrogetur, quia id non alias contingit, quam si cessatio contutoris in suspecto faciendo imputari possit. * ALEX. A. AMPLIATO. *<A 224 PP. XIII K. IUL. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

3

Imperator Alexander Severus Si pecuniam pupillarem neque idoneis hominibus credere neque in emptionem possessionum convertere potuisti, non ignorabit iudex usuras eius a te exigi non oportere. * ALEX. A. VITALIO. *<A 228 PP. ID. APRIL. MODESTO ET PROBO CONSS.>

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Pupillus agere vobiscum actione tutelae compelli non potest.

Verum adversus futuram calumniam et ut, si quid ei debetis, cursus eius inhibeatur usurarum, denuntiationibus frequenter interpositis ad iudicium eum provocate ac, si rem dissimulatione proferat, actis apud praesidem provinciae factis voluntatis vestrae rationem declarate: quo facto tam vobis ipsis quam securitati filiorum vestrorum consulatis.

Quod et in curatoribus locum habet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO. *<A 294 PP. III ID. FEBR. SIRMI CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 56

1

2

3

4