Text List

Titulus 55

Titulus 55

Si tutor non gesserit

1

Imperator Alexander Severus Certum est non solum eos qui gesserunt, sed etiam qui gerere debuerunt tutelam teneri etiam in ea, quae a contutoribus servari non potuerunt, si modo, cum suspectos facere deberent, id officium omiserunt.

Tu autem, etsi contra patronum tuum famosam actionem instituere non potuisti, providere tamen, ne quid tutelae deesset, necessariis postulationibus apud eum, cuius de ea re iurisdictio fuit, potuisti. * ALEX. A. ZOTICO. *<A 223 PP. PRID. ID. MAI. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus Qui se non immiscuerunt tutelae vel curae, ex persona eorum, qui gesserunt et idonei sunt, non onerantur. Si qua vero sunt, quae, cum geri debuerunt, omissa sunt, latae culpae ratio omnes aequaliter tenet * ALEX. A. .TO. *<A 224 PP. VIII K. MAI. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 55

1

2