Titulus 26
Titulus 26
De officio praefectorum praetorio Orientis et Illyrici.
3
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Si quos iudices vel propter adversam et longinquam corporis valetudinem vel propter neglegentiam aut furtum vel simile aliquod vitium sublimitas tua inutiles esse reppererit, his ab administratione remotis et vice eorum aliis subrogatis furibusque poenis legitimis subactis ad nostrae mansuetudinis scientiam non crimina, sed vindicta referatur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. *<A 389 D. VI NON. MAI. MEDIOLANI TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>
4
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius. De ordinario iudice semper illustris est cognitio praefecturae, licet militari viro ab eo facta fuerit iniuria. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. ADDEO COM. ET MAG. UTR. MIL.*<A 393 D. PRID. ID. IAN. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. III ET ABUNDATIO CONSS.>
5
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius. Si qui posthac velut indebitis oneribus gravati ad preces crediderint convolandum sive de naviculariis rationibus sive transvectionibus, rescripta, quae de omnibus his atque huiusmodi ordinationibus emitti contigerit, ad sedem sublimitatis tuae rescribantur. * ARCAD. HONOR. ET THEODOS. AAA. ANTHEMIO PP. *<A 405 D. VII ID. DEC. CONSTANTINOPOLI STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS.>