Titulus 75
Titulus 75
De magistratibus conveniendis
1
Imperator Antoninus Si magistratus a tutoribus seu curatoribus, quos tibi dederunt seu nominaverunt, stipulati sunt se eo nomine indemnes futuros inque eam rem fideiussores acceperunt extra rem salvam fore satisdationem, actio, quam adversus tutores seu curatores tuos instituisti, alienam obligationem non resolvit.
3
Imperator Gordianus Si tu et collega tuus, cum magistratu fungeremini, minus idoneum tutorem dedistis cautionemque idoneam non exegistis nec alias servari pupillo indemnitas potest et utrique solvendo estis, pro virili parte in vos actionem dari non iniuria postulabis. * GORD. A. APRONIANO. *<A 238 D.VIII K.NOV.PIO ET PONTIANO CONSS.>
4
Imperator Gordianus Adversus nominatorem tutoris vel curatoris minus idonei non ante perveniri potest, quam si bonis nominati itemque fideiussoris eius nec non collegarum quoque, ad quorum periculum consortium administrationis spectat, excussis non sit indemnitati pupilli vel adulti satisfactum. * GORD. A. ARRUNTIANO. *<A 242 PP.ID.MART.ATTICO ET PRAETEXTATO CONSS.>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus In magistratus municipales tutorum nominatores, si administrationis finito tempore non fuerint solvendo nec ex cautione fideiussionis solidum exigi possit, pupillis quondam in subsidium indemnitatis nomine actionem utilem competere ex senatus consulto, quod auctore divo Traiano parente nostro factum est, constitit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUGENIAE. *<A 294 ? D. VII ID. DEC. IPSIS ET CONSS.>
6
Imperator Zeno Cum sit adiecta praetoris sententia generalem curatori administrationem mandantis et, quod eam pro more sequitur, decretum pariter sit compositum, manifestum est non curatoris dationem fuisse invalidam, sed in aestimanda adultae substantia scribae vitium, qui, tamquam non amplius ducentis libris auri patrimonium valeret, fideiussorem acceperat, intercessisse.
In quo casu non curatoris erit ratio reprehendenda, si qua laesio rebus minoris illata fuisse adversus legum ordinem comprobetur, sed super neglegentia vel dolo scribae, qui veram substantiae taxationem passus est occultari, legibus erit agendum. * ZENO A. AELIANO PP. *<A 480 D.V K.IAN.BASILIO VC.CONS.>