Titulus 1
Titulus 1
De fugitivis servis et libertis mancipiisque civitatum artificibus et ad diversa opera deputatis et ad rem privatam vel dominicam pertinentibus.
1
Imperatores Diocletianus, Maximianus Servum fugitivum sui furtum facere et ideo non habere locum nec usucapionem nec longi temporis praescriptionem manifestum est, ne fuga servorum dominis suis ex quacumque causa fiat damnosa. * DIOCL. ET MAXIM. AA. AEMILIAE. *<A 286 PP.V ID.DEC.MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>
4
Imperator Constantinus Quicumque fugitivum servum in domum vel in agrum inscio domino eius susceperit, eum cum pari alio vel viginti solidis reddat.
Sin vero secundo vel tertio eum susceperit, praeter ipsum duos vel tres alios vel praedictam aestimationem pro unoquoque domino repraesentet: in minorum persona tutoribus vel curatoribus poena simili imminente.
Quod si ad praedictam poenam solvendam is qui susceperit minime sufficiat, aestimatione competentis iudicis castigatio in eum procedat.
Quod si servus ingenuum se esse mentitus sub mercede apud aliquem fuerit, nihil is qui eum habuit poterit incusari.
5
Imperator Constantinus Mancipia diversis artibus praedita, quae ad rem publicam pertinent, in isdem civitatibus placet permanere, ita ut, si quis tale mancipium sollicitaverit vel avocandum crediderit, cum servo altero sollicitatum restituat, duodecim solidorum summa inferenda rei publicae illius civitatis, cuius mancipium abduxit: libertis quoque artificibus, si sollicitati fuerint, cum eadem forma civitati reddendis: ita ut pro fugitivo servo, si sollicitudine defensoris non fuerit requisitus et revocatus, idem defensor duo vicaria mancipia exigatur, nec beneficio principali nec venditione in eius persona iam de cetero valituris. * CONST. A. AD IA NUARIUM. *<A 319 D. XVI K. MART. CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>
6
Imperator Constantinus Cum servum quispiam repetit fugitivum et alius vitandae legis gratia, quae in occultantes mancipia certam poenam statuit, proprietatem opponet, vel in vocem libertatis eum animaverit, ilico nequissimus verbero super quo ambigitur tormentis subiciatur, ut aperta veritate diceptationi terminus fiat.
7
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Si quis servum fiscalem putaverit occultandum, non solum eum restituere, sed etiam duodecim libras argenti poenae nomine fisci viribus dependere compellatur. * VALENTIN. VALENS ET GRAT. AAA. AD FELICEM CONSULAREM. *<A 371 D. II ID. APRIL. GRATIANO A. II ET PROBO CONSS.>
8
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Si qui publicorum servorum fabricis seu aliis operibus deputati tamquam propriae condicionis immemores domibus se alienis et privatarum ancillarum consortiis adiunxerit, tam ipsi quam uxores eorum et liberi confestim condicioni pristinae laborique restituantur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. ALBINO PU. ROMAE. *<A 389 D. VIII K. AUG. TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>