Titulus 3
Titulus 3
De operis libertorum.
1
Imperatores Severus, Antoninus Si tempore manumissionis operae tibi impositae sunt, scis te eas praestare debere. Solet autem inter patronos et libertos convenire, ut pro operis aliquid praestetur, licet pretium non possit, nisi quando propter inopiam pro alimentis id extra ordinem peti necessitas suaserit, cum, etsi operae non erant impositae, defectis tamen facultatibus patroni alere eum cogebaris * SEV. ET ANT. AA. ROMANO. *<A 204 PP. III K. IAN. CILONE ET LIBONE CONSS.>
4
Imperator Antoninus Si quam pecuniam tibi a liberto tuo ex venditione operarum deberi probaveris, restitui tibi a liberto tuo praeses iubebit ( ex hoc enim liberam testamenti factionem libertus habet), modo si non onerandae libertatis gratia emissam cautionem probabitur. * ANT. A. VALERIANO. *<A 212 PP. XIIII K. MAI. DUOBUS ASPRIS CONSS.>
5
Imperator Antoninus Mater tua ab eo, quem ex causa fideicommissi manumisit, operas impositas petere non potest, nisi eius tantummodo temporis, quo eum ante manumisit, quam dies fideicommissae libertatis existeret. Sed nisi ei honorem patronis debitum exhibuerit, adeat competentem iudicem pro modo admissi vindicaturum * ANT. A. TERENTIO. *<A 212 PP. III ID. MAI. DUOBUS ASPRIS CONSS.>
7
10
Imperator Alexander Severus Titius si, cum testamentum faceret, servo suo libertatem cum condicione hac dedit: " gaium servum meum a die mortis meae annis tribus peractis manumitti volo, ita ut praestet heredibus meis, sicut me vivo praestabat", et cum idem servus testatori diurnum quiddam praestabat et post mortem eius usque ad diem praestandae libertatis etiam heredibus praestiterat, manifestum est, quod adeptus libertatem ad eandem praestationem compelli non possit. * ALEX. A. HERCULIANO. *<A 225 D. VII ID. AUG. FUSCO ET DEXTRO CONSS.>
12
Imperatores Diocletianus, Maximianus Qui manumittuntur, liberum ubi voluerint commorandi arbitrium habent nec a patronorum filiis, quibus solam reverentiam debent, ad serviendi necessitatem redigi possunt, nisi ingrati probentur, cum neque cum patrono habitare libertos iura compellunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VENERIAE. *<A 293 S.VIIII K.IUN.IPSIS AA.CONSS.>