Titulus 4
Titulus 4
De bonis libertorum et de iure patronatus
1
3
Imperator Justinianus Si quis patronum in posterum huiusmodi narrationem conceperit vel in libertatibus, quae inter vivos actitantur, vel in his, quae ex testamento vel codicillis scriptis vel sine scriptis habitis proficiscuntur, ut liberti eorum a iure patronatus liberentur, antiqua interpretatione semota non dubitet etiam patronatus ius ex sola tali verborum conceptione libertis esse remittendum nec successionibus quae ab intestato descendunt, quas veteres et post huiusmodi actus servari in libertorum bonis decreverunt, a nobis patronis integris reservandis.
Sed quemadmodum in natalium restitutione omne ius tollitur patronatus, ita et in huiusmodi verbis eandem esse vim observandam omnes non ignorent.
Idem que iuris est, si inter vivos manumissione imposita in ultimis voluntatibus concessio data fuerit patronatus: ita tamen, ut in omnibus natalium restitutiones, ex quibus paene solis ingenuitas mera libertis competit, tam obtineant quam in nostra re publica polleant, cum nobis cordi est ingenuis magis hominibus quam libertis eam frequentari.
Reverentia tamen, quae a libertis debetur, et iure, quod adversus ingratos libertos patronis competit, integris reservandis, et si per verborum conceptionem secundum a nobis inductum modum ius patronatus fuerit amissum, cum etiam haec ingenuitatis praemio tolluntur, quam paene sola natalium restitutio inducit.