De vindicta libertate et apud consilium manumissione.
1
Imperator
Antoninus Eorum, qui apud consilium manumittuntur, post causam
ab iudicibus probatam et manumissionem secutam non solet status in
dubium vocari, si dicantur falsa demonstratione liberati. * ANT. A.
TERTIO. *<A 211 PP. NON. OCT. GENTIANO ET BASSO CONSS.>
2
Imperatores
Diocletianus, Maximianus Nihil civitati Romanae semel praestitae
vel addere vel detrahere secundam manumissionem potuisse certissimum
est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SALLUSTIO. *<A 293 D. PRID.
K. MAI AA. CONSS.>
3
Imperatores
Diocletianus, Maximianus Nec mulierem per maritum nec alium
per procuratorem vindicta manumittere posse non est ambigui iuris.
* DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ATTIAE. *<>
4
Imperator
Constantinus Apud consilium nostrum
vel apud consules praetores praesides magistratusve earum civitatum,
quibus huiusmodi ius est, adipisci potest patronorum iudicio sedula
servitus libertatem. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 319
- 323 >