Titulus 2
Titulus 2
De testamentaria manumissione
4
Imperatores Severus, Antoninus Cum testamento directam libertatem pater tuus sit consecutus, quamvis ei heres extiteris, frustra tamen, rationes quas tempore servitutis gessit ut reddas, compelleris, cum non ea condicione acceperit libertatem.
Is autem, cui libertas sive fideicommissaria sive directa, si rationes reddidisset, relicta est, ante reliqua illata et ea, quae malo consilio amota sunt, ad libertatem non potest pervenire: sin autem non debitor ex rationibus fuerit repertus, post aditam hereditatem quasi puram libertatem consequitur. * SEV. ET ANT. AA. ANCHILAO. *<A 215 PROPOSITA VII K. DEC. LAETO II ET CEREALE CONSS.>
6
Imperator Gordianus Si hereditas eius, a quo testamento dicis te esse manumissum, ob aes alienum spernitur ab heredibus, conservandae libertatis gratia non iniusta ratione creditoribus hereditariis satis offerens iudicium testatoris servari tibi postulabis, maxime cum id etiam a divo marco consultissimo principe sit constitutum: quod in extranea quoque persona observari oportet. * GORD. A. PISISTRATO. *<>
11
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si iure non substitit testamentum, in hoc nec libertates ( cum non fuisse additum, ut pro codicillis scriptum valeret, proponas) recte datas constabit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LAURINAE. *<A 293 PP. SUB DIE XVI K. APRIL. SIRMI AA. CONSS.>
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si heredes iure facto testamento sollemniter adierint hereditatem, ex testamento tibi libertas quaesita post colludentibus tam scriptis heredibus quam ab intestato vindicantibus successionem adimi non potuit.
14
Imperatores Theodosius, Valentinianus Directas libertates graecis verbis liceat in testamentis relinquere, ut ita libertates directae datae videantur, ac si legitimis verbis eas testator dari iussisset. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. PRID. ID. SEPT. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.>
15
Imperator Justinianus Cum constitutio divi Marci declarat, si quis testamento condito vel sine testamento moriens, ut locus fiat ab intestato successioni, libertates reliquerit, nemo autem adire vult defuncti hereditatem eo, quod suspecta esse videtur, et si fuerint libertates forsitan et sine scriptis fideicommissariae relictae, licere vel cuilibet extraneo vel uni ex servis, qui et ipse libertate donatus est et pro sua periclitatur condicione, adire hereditatem sub hac condicione et satisdatione, quod et creditoribus omnibus satisfaciat et libertates imponat his, quibus voluerit testator, variae dubitationes ex hac constitutione emerserunt.
Nam si res hereditariae herede minime invento venierint an et post venditionem earundem rerum possibile est vel servum vel quemlibet alium adire et recuperare quidem ab emptoribus res, satisfacere autem creditoribus et libertatibus, quaerebatur.
Et licet divus Severus semel rebus venditis hoc non admisit, nobis tamen Ulpiani sententia admonente placuit maxime propter libertates, ne depereant, et post venditionem rerum annale remedium dare divi Marci constitutioni, intra quod et creditoribus omnibus satisfiat et emptores nihil novi patiantur, qui annalem saepe sentiebant rescissionem, et licere servo, qui libertate donatus est, vel alii cuidam extraneo vel ante venditionem rerum vel post venditionem, intra annale tamen tempus, adire hereditatem et res recuperare, prius satisdatione danda, ut tam creditoribus quam libertatibus satisfaciat.
( 1) Sin autem libertatibus quidem omnibus satisfacere quis polliceatur, creditoribus autem non in solidum, sed in partem solvere creditum, illi autem huiusmodi pactionem admiserint, sancimus et in huiusmodi casu consultissimi principis locum habere constitutionem et eum modis omnibus admittendum censemus, maxime cum ex voluntate creditorum hoc interponitur: nolentibus etenim creditoribus admitti talem petitionem nullo concedimus modo.
Si vero quidam ex servis libertatem amplexi fuerint, alii autem censuerint esse respuendam, et in hunc casum extendenda est divi Marci oratio et procul dubio et in hac specie audiendus est petitor hereditatis et maneat liberum arbitrium servorum, sive ad libertatem venire volunt sive in servitutem remanere.
Licet enim Romanam civitatem recusare nemini servorum licet, tamen in hoc casu, ne propter quorundam indevotionem alii maneant in servitute, volentibus quidem omnibus servis licere in libertatem pervenire, nolentibus autem quibusdam vel recusantibus spontaneam servitutem imminere oportet et, quem patronum habere noluerint, dominum suum, forsitan et acerbum, sentiant.
Sin vero non omnes libertates adimplere pollicitus fuerit, sed certum numerum servorum ex his, qui ad libertatem venire iussi sunt, melius est, si quidem res hereditariae sufficiunt ad implendos creditores, etiam omnibus servis dare libertatem, etsi hoc non pollicitus est. Si autem deest in exsolvendis creditoribus, humanius est, ut saltim pauci veniant ad libertatem.
Sed hoc quidem antiquis dubitationibus remedium invenimus. Bellissimam autem repletionem praefatae constitutioni donantes sancimus: si non unus veniat hereditatis petitor, sed plures, si quidem uno momento uterque vel ampliores, omnibus detur licentia communiter hereditatem adire, prius satisdatione ab omnibus danda, ut creditoribus et libertatibus satisfaciant.
Sin autem per intervalla temporum hoc fiat, qui primus veniat habeat praerogativam, si etiam satisdationem praestare potest: illo enim cessante hoc facere alii gradatim secundum tempora petitionis succedant. Et hoc intra annale tempus observetur.
Sin autem uno pollicente quosdam liberos facere, non autem totos, alius emerserit satisdationem paratus idoneam praestare, quod omnibus creditoribus et omnibus libertatibus satisfaciat, aequissimum est eum admitti, ut omnes libertates indistincte celebrentur. Quod privilegium damus non solum servo, qui libertate donatus est, sed etiam ei, cui nulla libertas relicta est, ut aliquid venustum eveniat, ut per eum, cui libertas relicta non est, aliis libertas imponatur.
Sed si quidem, antequam prior hereditarias res et libertatem accipiat, hoc eveniat, secundo petitori vel tertio vel deinceps ampliores libertates pollicentibus fieri locum censemus.
Sin autem iam rebus servo, qui primus petiit hereditatem, datis et libertatibus ab eo quibusdam servis hereditariis impositis quidam alius servus hereditarius vel liber extraneus hoc facere maluerit, licebit quidem ei hoc impetrare et sub maioribus pollicitationibus et satisdationibus hereditatem accipere: sed prior in libertate petitor maneat, licet res ab eo abstrahantur. His omnibus intra annum secundum quod dictum est celebrandis, ex quo prior petitor iudicem adierit. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 - 532>