Text List

Titulus 10

Titulus 10

De his qui a non domino manumissi sunt

1

Imperator Antoninus Eum, qui servos alienos ac si suos manumittit, ut pretium eorum dominis, si hoc elegerint, dependat, quanti sua interest, saepe rescriptum est. * ANT. A. CORNELIANO. *<A 213 PP. K. MART. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus Felicissima, quam mandante te servos emisse dicis, si dominium servi quem manumisit nondum ad te transtulerat, frustra petis, ut denegata libertate eius quem manumissum dicis possessio tibi tradatur. * ALEX. A. MERCURIALI. *<>

3

Imperator Alexander Severus Qui tibi hereditatem vendidit, antequam res hereditarias traderet, dominus earum perseveravit et ideo manumittendo libertatem servo hereditario praestitit. * ALEX. A. POMPEIO MIL. *<A 230 PP. VI K. AUG. AGRICOLA ET CLEMENTE CONSS.>

4

Imperatores Valerianus, Gallienus Si non proprietatem donaveras, sed ministerium ancillae dederas, libertatem mancipio dando ea, quae precarium usum haberet, dominio tuo nihil praeiudicavit. Nemo enim alienum servum, quamvis ut proprium manumittat, ad libertatem producere potest * VALER. ET GALLIEN. AA. ZOILO. *<A 260 PP. X K. AUG. SAECULARE ET DONATO CONSS.>

5

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si tradita sunt ex donatione mancipia, ius manumittendi donatrix non habuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. MARCELLINAE. *<A 286 PP. V K. MAI. MAXIMO ET AQUILINO CONSS.>

6

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si pater servum vestrum, licet vobis minoribus viginti annis consentientibus, manumisit, ei libertatem praestare non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MIDO. *<A 294 S.NON.MART.CC.CONSS.>

7

Imperator Constantinus Si non a dominis libertas detur mancipio alieno, si quidem ab his iudicibus impetrabitur, quibus dandi ius est, sine ulla trepidatione poenae facilis dissolutio est.

Si vero iubentibus nobis quicquam lege actum esse doceatur et non dominus, ut alienum mancipium manumitteretur, petisse probetur, tunc eodem, qui in conspectu nostro libertatem monstrabitur consecutus, ei protinus ad cuius proprietatem pertinet restituto is, qui mancipium alienum fallendo principis conscientiam manumisit, mancipia duo cogatur domino eius dare, cuiusmodi sexus aetatis atque artis constiterit esse manumissum, et alia tria fisco eadem ratione similia.

Quae multa non semper imponitur, sed potius conquiescit, si forte manumissus inferentem sibi quaestionem status obiecta legitima praescriptione potuerit excludere, cum sibi amissi mancipii damna debeat imputare, qui in perniciem suam gesta taciturnitate firmaverit. * CONST. A. AD BASSUM. *<A 319 PP. ID. IUL. CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 10

1

2

3

4

5

6

7