Titulus 11
Titulus 11
Qui manumittere non possunt et ne in fraudem creditorum manumittatur.
1
Imperator Alexander Severus Certum ius est non alias directas libertates per legem aeliam sentiam, quae sunt in fraudem creditorum manumissorum, revocari, nisi et consilium fraudis hoc animo manumittentis et eventus damni suum recipere volentium sequatur. Inter creditores autem etiam eos numerandos esse, quibus fideicommissum debetur, olim placuit * ALEX. A. ANTIOCHO. *<A 223 PP. III ID. NOV. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
5
Imperator Alexander Severus Si in fraudem eorum quae fisco debebantur probari potest libertas data, non valet. Sed si pecuniam is, quem patrem tuum appellas, emptori dederit et ab eo redemptus ad libertatem productus est, nihil videtur bonis defuisse eius, qui fisci debitor dicitur * ALEX. A. PRISCO. *<A XXX >
6
Imperatores Diocletianus, Maximianus Nec fideicommissariam libertatem a pupilla sua servis debitam tutorem posse praestare certi iuris est. Unde si hos, quos tu rogata manumittere fueras certo aetatis tuae tempore, ad libertatem non produxisti, sed tutor manumisit, remanserunt in servitute * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. OLYMPIO. *<A XXX >
7
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si debitor ex administratione curae dominus tuus non solvendo constitutus fideicommissariam tibi reliquit libertatem, cum in fideicommissariis libertatibus eventum inspici tantum obtinuerit, nihil eius voluntas tibi prodesse potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZOTICO. *<A XXX >