Text List

Titulus 12

Titulus 12

Qui non possunt ad libertatem pervenire

1

Imperatores Severus, Antoninus Cum divus pater meus constituerit a praesidibus provinciarum vel qui coercendorum maleficiorum potestatem habent in perpetua vincula damnatos ad libertatem produci non posse, hi, qui intra tempora poenae liberi et heredes esse iussi sunt aut legatum fideicommissumve acceperunt, neque libertatem adipisci nec quicquam eorum quae his data sunt capere possunt.

Quod si poenae tempus compleverint, iam omni vinculo exsoluti et quasi ad pristinam vel simplicem servitutis condicionem redacti et libertatem et si qua testamentis dominorum illo tempore defunctorum acceperunt, sine ulla quaestione praeteritae poenae consequantur. * SEV. ET ANT. AA. TORQUATO. *<A 161? D. XVI K. IUL. IPSIS ANTONINO ET VERO AA. CONSS.>

2

Imperatores Valerianus, Gallienus Is quidem, qui testamento vetitus est manumitti, ad libertatem non potest pervenire.

Sed in proposito interest, utrumne eos, quos cum filio educatos esse testator expresserit, propter familiare ministerium et usum filiorum necessarium et venire et manumitti noluerit, an quasi male meritis poenam inrogaverit.

Nam priore casu, morte eius cui consulebatur obsequi necessitate finita, libertas potest pervenire, posteriore id, quod poenae causa in servos statutum est, necesse est vires suas obtinere, quando divis parentibus meis placuerit eiusmodi testamentorum leges perpetuam servitutem male meritis servis inrogare, ut nec per suppositum emptorem ad libertatem produci possint.* VALER. ET GALLIEN. AA. THEODORO. *<>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 12

1

2