Titulus 21
Titulus 21
Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur
1
Imperatores Severus, Antoninus Aditus competens iudex causam praescriptionis examinabit et, si domitiae patronum, qui civis Romanus in diem mortis vixit, ante quinque annos, quam lis bonorum mulieris inchoaretur, vita decessisse constiterit, libertae status ex persona manumissoris non retractabitur. * SEV. ET ANT. AA. NICONI. *<>
2
Imperatores Severus, Antoninus Si is, qui te heredem fecit, propter matris condicionem servus dicitur et mater ante quinque annos litis motae vita decessit, praescriptioni locus erit, cum quaeri de statu non possit, nisi de condicione matris retractaretur. Haec ita, si, quamdiu vixit, sine interpellatione ut civis Romana egit * SEV. ET ANT. AA. MAXIMO. *<A 205 PP. ID. SEPT. ANTONINO A. II ET GETA C. II CONSS.>
4
Imperator Alexander Severus Si is, quem servum tuum fuisse et a fratre tuo manumissum atque heredem scriptum proponis, ut civis Romanus vixit nec intra quinquennium post mortem eius status quaestionem movere coepisti, intellegis neque heredibus ab eo scriptis neque his, quos liberos esse voluit, controversiam te contra formam senatus consulti facere posse.
6
7
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si pater tuus veluti ingenuus vixit nec status controversiam, quasi fisci servus esset, apud praesidem provinciae, qui super huiusmodo quaestionibus iudicare solet, sed apud curatorem rei publicae non competentem iudicem passus est, postque mortem eius quinquennium fluxit, status tuus ex praescriptione, quae ex senatus consulto emanat, protectus est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HELIODORO. *<>
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Repetitio peculii rerum servi tui, si nullo iusto titulo intercedente corpora ab aliquo possideantur, nulla temporis praescriptione mutilabitur. Nec enim senatus consultum, quo super non retractandis defunctorum statibus sancitum est, intervenit, si defunctus in fuga conversatus atque latitans decessit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEODORO. *<A 299? D. X K. DEC. MEL. DIOCLETIANO ET MAXIMIANO AA. CONSS.>